Charter Document - 07410100

Charter Document - 07410100


Charter Number: 07410100
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Episcopo et dilectis filiis capitulo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Decet et expedit ut gravati super provisionibus clericorum per sedem apostolicam que tanquam pia mater illorum preces plerumque non potest indurata facie transire per eam interdum alicujus relevationis solatium assequantur Cum igitur vestra petitio nobis exhibita continebat [quod] ecclesia vestra per sedem apostolicam sit super plurium clericorum receptione ac provisione gravata nos super hoc in posterum vobis et eidem providere volentes auctoritate vobis presentium indulgemus ut ad receptionem vel provisionem alicujus per literas sedis apostolice vel legatorum ejus compelli de cetero [non possitis] absque mandato sedis ejusdem faciente plenam et expressam de hac indulgentia et vestra ecclesia mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem [hoc] attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lugduni x Kalendas Aprilis pontificatus nostri anno sexto