Charter Document - 07410097

Charter Document - 07410097


Charter Number: 07410097
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1223 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus has literas visuris vel audituris Andreas permissione divina Moraviensis episcopus eternam in Domino salutem Noveritis universi nos variis et urgentibus negotiis occupatos interesse non posse assignationi toftorum et croftorum faciende apud Elgyn in Burchalch canonicis nostris ideoque volumus et mandamus ut magister Ricardus cantor noster cui vices nostras ad hoc committimus id nomine nostro plenius exsequatur ita quod decano et canonicis nostris ceteris qui in nostra dyoecesi fuerint inventi vocatis ad hoc singulis canonicis toftum assignetur juxta cymiterium quod nuper dedicavimus in le Burchalch et due acre terre in croftum hiis autem qui dignitates habent in ecclesia nostra iiij acre in croftum affiget Robertus Fyndoc satisfaciat de suo crofto quicquid autem predictus Cantor noster in predicta fecerit assignatione previa provisione debita secundum formam suprascriptam ratum et gratum habebimus Valete in Domino semper Th autem de Croyn toftum cum una acra assignetur Valete in Domino iterato et perpetuo