Charter Document - 07410094

Charter Document - 07410094


Charter Number: 07410094
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1223 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris notum fiat quod cum controversia esset inter Andream episcopum Moraviensem ex parte una et Symonem de Hogeston ex alia super decem acris terre in Hogeston ita convenit inter eos amicabiliter de voluntate et consensu Hugonis decani et capituli Sancte Trinitatis de Elgyn scilicet quod predicto Episcopo pro se et successoribus suis renunciante liti mote et movende super predictis x acris inperpetuum predictus Symon contulit pro pono pacis inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam capelle de Hogeston quinque acras terre in villa de Hogeston pro anima patris et matris sue et omnium antecessorum suorum habendas et possidendas perpetuo adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua terra in regno Scotie liberius quietius plenius et honorificentius ab aliqua ecclesia tenetur vel possidetur In premissorum autem firmum et indubitabile testimonium ei parti hujus scripture in modum cyrographi confecte quam recepit predictus Episcopus apposita sunt sigilla dicti Symonis Willelmi Augustini et Roberti fratris ejus ei vero parti quam recepit predictus Symon apposita sunt sigilla predicti Episcopi et capituli Testibus fratre Alano Radulpho capellano Waltero de Moravia filio quondam Hugonis de Moravia Waltero de Moravia filio Willelmi de Moravia Willelmo Augustini et Roberto fratre ejusdem et aliis