Charter Document - 07410093
| Charter Number: | 07410093 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1242 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Anno Incarnationis MCCXLII mense Julio in ecclesia cathedrali apud Elgyn hec sunt statuta episcopi et capituli Moraviensis a fratribus in capitulo constitutis approbata In primis receptum est et approbatum quod Episcopus juxta quod obtinet in ecclesia Lincolniensi omnium prebendarum liberam habeat donationem quotiens vacaverint et facultatem plenam eas conferendi cui voluerit ydoneo tamen preter exceptas in aliquo alio instrumento Ad decanatum vero nullus assumatur nisi per canonicam capituli electionem nisi forte ad episcopum dyoecesanum vel superiorem decanatus donatio fuerit devoluta Item receptum est et approbatum communiter quod quilibet episcopus Moraviensis ipsius capituli fit canonicus et habeat prebendam de Fotheruais cum omnibus pertinentiis suis in canonicam juxta primariam institutionem hoc excepto recepto et approbato communiter quod dignitas cancellarie que illi prebende adherebat translata est ab ea inperpetuum ad prebendam de Inuerouen cujus prebende canonicus Moraviensis ecclesie erit cancellarius inperpetuum Quilibet autem episcopus Moraviensis ratione prebende sue de Fotherueis juramentum fidelitatis prestabit ecclesie Moraviensi et capitulo sicut alii canonici omnes tenentur facere statim post installationem quod si episcopus facere recusaverit absque omni impedimento ipsum capitulum prout viderit expedire de dicta prebenda ordinabit Nullus autem episcopus alium vicarium tenebitur habere in ecclesia cathedrali quam illum qui pro tempore fuerit canonicus de Croyn in aliis tamen onerabitur ratione dicte prebende sicut alii simplices canonici et locum habebit predictus episcopus in capitulo et stallum in choro immediate post subdecanum Decanus vero et capitulum vel capitulum absente decano vel vacante decanatu nullo requisito propria auctoritate predicte prebende saysinam recipient cum vacaverit et omnium aliarum prebendarum vacantium exceptis prebendis per Andream Moraviensem episcopum constitutis quarum saysina quotiens vacaverint ad episcopum pertinebit vel vacante fede episcopali ad capitulum Item receptum est et approbatum ut in ecclesia cathedrali perpetualiter sit subdecanus et habeat ad suam sustentationem et in prebendam ecclesiam de Dolays Mychel salva dicto Episcopo dimidia dauacha terre apud Dolays Mychel que est de mensa Episcopi et salvis episcopalibus in eadem ecclesia habebit etiam totum alteragium ecclesie de Eryn cum tofto et crofto subdiaconatu assignatis salvis diaconatu inperpetuum omnibus decimis garbarum infra parochiam predicte ecclesie cum capella de Inuernarryn et ipsius alteragio et omnibus ad eandem capellam pertinentibus et salvis eidem diaconatu perpetuo omnibus terris ad ecclesiam de Eren pertinentibus excepta dimidia dauacha terre apud Rath que est episcopi Moraviensis et ad ejus mensam pertinet Subdecanus vero et successores ipsius omnes tenebuntur prestare juramentum fidelitatis majori decano et successoribus ejus inperpetuum nullus autem decanus habere tenebitur alium vicarium in ecclesia cathedrali quam suum subdecanum qui scilicet subdecanus tenebitur residentiam facere in ecclesia cathedrali et sacerdos esse nec abesse poterit nisi cum evidens utilitas vel necessitas exigeret petita et obtenta licentia a decano vel ejus vices gerente vel eis absentibus a fratribus residentibus idem etiam subdecanus tenebitur habere in ecclesia cathedrali alium pro se vicarium sacerdotem suis stipendiis sustinendum facturum continuam residentiam in eadem ecclesia nec presente vel absente sub decano idem vicarius ipsius abesse poterit nisi licentiam urgente necessitate optinuerit a majore decano vel ejus vices gerente eo absente vel eis absentibus a fratribus residentibus in brevi tamen recessurus Item receptum est et approbatum communiter ut succentor sit in eadem ecclesia cathedrali perpetuis temporibus et habeat ad suam sustentationem in prebendam ecclesiam de Fotheruays et ecclesiam de Ratheuede salvis precentori et successoribus ejus inperpetuum quatuor marcis annuis solvendis eisdem per succensorum et successores suos fideliter et sub pena suspensionis medietatem scilicet ad purificationem beate Virginis et aliam medietatem ad festum Sancti Petri ad vincula cum tofto et crofto que Andreas episcopus Moraviensis eidem ecclesie assignavit et cum eo quod solvetur a monachis de Kynlos nomine decimarum predi alium de Burgyn quicunque vero pro tempore succentor extiterit juramentum fidelitatis prestabit precentori et successoribus suis Succentor vero tenebitur esse sacerdos et alium secum habere vicarium sacerdotem pro se suis stipendiis sustinendum ipse vero succentor residentiam faciet in ecclesia cathedrali nec abesse poterit nisi cum evidens utilitas vel necessitas hoc exigeret optenta prius licentia a majore decano vel ejus vices gerente si decanus abfuerit vel utroque absente a fratribus residentibus succentor vero vicarius in omnibus onerabitur sicut superius dictum est de vicario subdecani Item receptum est et approbatum communiter ut in divinis officiis in psallendo legendo et cantando ac aliis ad divina spectantibus fervetur ordo qui in ecclesia Salisbyryensi esse noscitur institutus Item receptum est et approbatum communiter ut quilibet canonicus preter canonicum qui celebret pro defunctis in die stallationis sue teneatur dare ecclesie cathedrali unam capam sericam valentem ad minus duas marcas sterlingorum quicunque vero canonicus installandus fuerit ad prebendam valentem triginta marcas vel plus in die stallationis sue tenebitur ad dandam capam sericam tot marcarum quot ducenarios marcas prebenda ipsius valet in reditibus Item receptum est et approbatum communiter ut nullus fratrum credatur concessisse instrumento publico et duraturo perpetuo sigillo capituli autentico signato nisi ipso instrumento subscripserit manu propria vel per procuratorem ad hoc specialiter datum nec aliquod instrumentum publicum perpetuo duraturum sub nomine capituli confectum firmitatem aliquam optineat nisi habeat subscriptiones omnium fratrum vel majoris et sanioris partis capituli aliis ad hoc evocandis evocatis aut absentibus aut subscribere minus juste recusantibus Item receptum est et approbatum communiter ut quilibet canonicus vel beneficiatus decedens vel ad religionem transiens suum plenaria habeat annuale scilicet annuos reditus plenaria recipiet id est ejus nomine recipiantur usque ad annum completum a tempore mortis ipsius vel conversionis numerandum convertendi in usus pios vel secundum quod ipse decedens vel ad religionem transiens decreverit Salva septima parte ipsius annualis ad fabricam ecclesie cathedralis vel ornamenta ejusdem inperpetuum quod idem quod idem per omnia in capitulo dioecesis de omnibus beneficiatis communiter est statutum et receptum et approbatum Item receptum est et [approbatum] communiter ut canonicus qui per aliquod tempus in ecclesia cathedrali vicarium non habuerit si ex impotentia contigerit stipendia que pro tanto tempore vicario debentur habita computatione pro rata totius anni vicariis ecclesie cathedralis conferat quod si ex manifesta culpa vel ex malicia contigerit cum stipendiis per tantum tempus vicario debitis secundum eandem computationem tantundem nomine pene fabrice ecclesie persolvat Ut hec statuta omnibus futuris temporibus rata firma et inconcussa permaneant huic scripture appensa sunt sigilla autentica predicti Andree episcopi et capituli Moraviensis ecclesie cum subscriptionibus canonicorum Ego Andreas episcopus et canonicus de Fotherueys subscribo Ego Symon decanus Moraviensis subscribo Ego Willelmo precentor Moraviensis subscribo Ego Willelmus cancellarius Moraviensis subscribo Ego Johannes succentor et canonicus Moraviensis subscribo Ego Johannes canonicus de Dufphus subscribo Ego Willelmus canonicus Moraviensis Ego Willelmus de Rift canonicus de Croyn subscribo
