Charter Document - 07410089
| Charter Number: | 07410089 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1237 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Noverint omnes hoc scriptum visuri vel audituri quod cum a longinquis temporibus et hominum memoriam excedentibus ita est optentum quod ecclesia de Urchard habitantibus in terra de Meft de Inays Sallelcot Byn et Garmauch divina et ecclesiastica sacramenta omnia ministrante decimarum omnium infra limites predictarum terrarum provenientium divisio fieret in quinque partes quandocunque essent recipiende de quibus portionibus ecclesia de Urchard tres partes haberet et ecclesia de Eskyl duas partes residuas plenius optineret Hiis igitur usque ad tempus presens non sine crebris contentionibus rixis et incommoditatibus et gravibus difficultatibus optentis et observatis placuit utriusque ecclesie rectoribus scilicet Willelmo priori de Urchard et fratribus ibidem Deo servientibus ex una parte et Roberto thesaurario ecclesie Sancte Trinitatis apud Elgyn ex alia ad pacem tranquillitatem et commodum predictarum ecclesiarum et personarum consultius et magis honeste et provide super hoc ordinari Unde super hoc expediendo facta a predictis partibus diligenti et attenta supplicatione Symoni decano et capitulo predicte ecclesie Sancte Trinitatis nec non et Andree episcopo dyoeceseos et eisdem partibus predictis se ordinationi predictorum Decani et capituli et Dioecesani super hoc committentibus habito tractatu et deliberatione diligenti ut omnes contentiones rixe et incommoditates et difficultates evitentur in posterum ita est a predictis ordinatoribus provisum et ordinatum scilicet quod ecclesia et domus de Urchard omnes decimas infra limites dictarum terrarum provenientes integre et absque omni diminutione et divisione habebit et percipiet perpetuo et in nullo de aliquibus decimis vel aliis ecclesiasticis rectitudinibus quantum ad predictas terras pertinet vel poterit pertinere respondebit ecclesie de Eskyl vel alicui ipsius rectori vel thesaurario predicte ecclesie Sancte Trinitatis ullo unquam tempore sed eas omnes et totas quam plenissime habebit ecclesia de Urchard et domus et prior et fratres ibidem Deo servientes et servituri Ita tamen quod ecclesia de Urchard et domus et prior ejusdem loci et fratres qui pro tempore ibidem fuerint solvent singulis annis inperpetuum ecclesie de Eskyl et singulis ejus rectoribus et illi qui pro tempore ejusdem ecclesie Sancte Trinitatis thesaurarius extiterit xxiiij marcas sterlingorum legalium medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martyni in hyeme termino hujus solutionis incipiente ad idem festum Sancti Martini proximum post hujus scripture compositionem Ad premissorum autem firmam et fidelem observationem utraque partium se obligavit tam pro se quam pro suis successoribus juramento corporaliter prestito hoc addito quod quotiens predicta pecunia ad terminos predictos non fuerit plenaria soluta ecclesia de Urchard prior et fratres ejusdem loci solvent episcopo Moraviensi nomine pene xii denarios singulis diebus quibus mora solutionis extiterit Ut autem hec omnia supradicta rata sint et inconcussa in omnibus et per omnia illi parti hujus scripture in modum cyrographi confecte que penes predictam ecclesiam Sancte Trinitatis residet appensa sunt sigilla Abbatis et conventus de Dumfermelyn item sigillum Prioris et fratrum cum eorundem subscriptionibus cum sigillo dyoecesani Episcopi alteri vero parti quam habent dicti Prior et fratres apposita sunt sigilla predictorum ordinatorum scilicet Symonis decani et capituli et Andree dioecesani episcopi cum eorum subscriptionibus Actum anno gratie MCCXXXVII mense mayo apud Kenedor Ego Willelmus prior de Urchard subscribo Ego frater Adam subscribo Ego frater Willelmus subscribo Ego frater Andreas subscribo Ego frater Henricus subscribo
