Charter Document - 07410085
| Charter Number: | 07410085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Noverint universi hoc scriptum visuri vel audituri quod cum esset controversia inter Andream episcopum Moraviensem ex parte una et nobilem virum Walterum Cumyn comitem de Mynynteth ex altera super quibusdam portionibus terrarum quas dictus Episcopus dicebat pertinere ad dimidiam dauacham que est ecclesie de Kyncardyn et pertinet ad mensam episcopalem predicto nobili viro afferente predictas terras suas esse Item super decima cani domini Regis quod de terra de Kyncardyn solvi solet eidem domino Regi ita amicabiliter convenit inter eosdem de consensu et con filio capituli ecclesie Sancte Trinitatis de Elgyn scilicet quod predictus Comes et heredes sui tenebunt ad feodi firmam de predicto Episcopo et successoribus suis inperpetuum predictam dimidiam dauacham terre apud Kyncardyn per rectas divisas et cum omnibus justis pertinentiis suis reddendo inde annuatim pro decima predicti cani xxxiv solidos et viii denarios pro omni servitio exactione consuetudine et demanda seculari ad predictum Episcopum et successores suos pertinentibus medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme proximo sequens et faciendo forinsecum servitium domini Regis ad predictam terram pertinens Salvis rectoribus ecclesie tofto et crofto competentibus Si autem contigerit quod predictus episcopus Moraviensis vel ejus successores predictus Comes vel ejus heredes contra predictam conventio nem venire presumpserint veniens contra predictam conventionem quotiens hoc fecerit dabit nomine pene fabrice ecclesie cathedralis x marcas manente nihilominus predicta conventione et perpetue observanda in omnibus et per omnia In horum autem firmum et indubitabile testimonium illi parti hujus scripture in modum cyrographi confecte que penes predictum nobilem dominum Comitem remanet apposita sunt sigilla dicti Andree episcopi et capituli ejusdem loci cum subscriptionibus canonicorum ei autem parti que remanet penes predictum episcopum Moraviensem et ejus successores appositum est sigillum dicti Comitis cum testimonio eorum qui presentes fuerunt scilicet domini Abbatis de Hy fratris Alani monachi nobilium virorum domini Fearchar comitis de Ros domini Willelmi Prath domini de Alto monte vicecomitis de Inuernys domini Alexandri de Striuelyn domini Merlessani filii Comitis domini Alexandri Ruffy Fercardi filii Seth Actum anno Domini MCCXXXIIIJ
