Charter Document - 07410081
| Charter Number: | 07410081 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Constitution |
| Date: | 1238 - 1239 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Quoniam ordinationes et consuetudines a venerabilibus patribus Bricio et Andree Dei gratia episcopis Moraviensibus super prebendis Moraviensis ecclesie et statu ipsius et ministrorum ejus in diversa disperse instrumenta propter ydemptitatem et similitudinem contentorum et quorundam contrarietatem nec non et superfluitatem et confusionem inducebant et cum inspicienda fuissent difficultatem inveniendi quod querebatur faciebant auctoritate et ordinatione predicti venerabilis patris Andree Moraviensis episcopi et venerabilis viri Symonis decani et capituli Moraviensis in unum hoc publicum et autenticum instrumentum collecte sunt et redacte Facta autem ordinatio fuit super premissis a predicto venerabili patre Bricio episcopo Moraviensi in hunc modum Ad honorem et reverentiam sancte et individue Trinitatis et gloriosissime Dei Genetricis semperque virginis Marie et ad divini cultus ampliationem [] Sane venerabilis pater Andreas Moraviensis episcopus predicti Bricii successor suprascriptam ordinationem de predictis octo canonicis et earum libertatibus et immunitatibus ab eodem Bricio confectam approbans et ratam habens et confirmans circa quasdam ipsarum de consensu decani et capituli Moraviensis ecclesie quedam ad utilitatem ipsius ecclesie et honorem ordinando mutavit prebendas adjecit ita scribens Universis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Andreas divina permissione Moraviensis episcopus eternam in Domino salutem Noveritis universi nos ratam habuisse et presenti carta nostra confirmasse piam et commendabilem et laudabilem provisionem octo prebendarum in ecclesia Moraviensis dyoecesis factam per venerabilem patrem nostrum reverendissime memorie dominum Bricio quondam Moraviensem episcopum quas volumus omnibus libertatibus et immunitatibus inperpetuum irrefragabiliter gaudere quibus predictus pater venerabilis eas dotare decrevit Ita tamen ut prebenda de Strathouen juxta quod de consilio et consensu capituli nostri est provisum et statutum fit perpetua canonia ad cancellariam pertinens prebenda vero de Fotheruais sit simplex canonia et eam habeat quicunque pro tempore fuerit Moraviensis episcopus et ecclesie cathedralis sit simplex canonicus Predictis vero octo canonicis ad divini cultus ampliationem aliquot prebendas de novo duximus ampliandas aggregandas dandas et concedendas et assignandas et hac carta nostra confirmandas ecclesie nostre cathedrali de consilio et consensu capituli nostri et de voluntate et convenienta cleri Moraviensis habendas et possidendas perpetualiter in liberam puram et perpetuam elemosynam quas ad uberiorem provisionis cautelam distinguendas duximus ac exprimendas Prima est ecclesia de Ryny cum omnibus ad eam juste pertinentibus Secunda est ecclesia de Dunbanan et ecclesia de Kynnor cum omnibus ad eas juste pertinentibus Tertia est ecclesia de Inuerketheny cum omnibus ad eam juste pertinentibus Quarta est Elechyn et Buttharry cum omnibus ad eas juste pertinentibus Quinta est constituta de omnibus decimis garbarum infra parochiam del Moy provenientium quam volumus esse liberam et quietam ab omnibus ad nos et successores nostros provenientibus Sexta est ecclesia de Cromdole et ecclesia de Aduyn cum omnibus ad eas juste pertinentibus Septima est ecclesia de Kyngusy et ecclesia de Inch cum omnibus ad eas juste pertinentibus Octava est ecclesia de Croyn et ecclesia de Lunyn cum omnibus ad eas juste pertinentibus quam volo ut ille habeat qui pro tempore in predicta ecclesia cathedrali vicarius meus extiterit et canonicus fit ejusdem ecclesie et sacerdos residentiam in eadem ecclesia facturus tanquam vicarius meus de alio vicario inveniendo non onerandus licet canonicus fuerit me autem et successores meos de inveniendo alio vicario exoneravit Nona est constituta de consensu capituli in ecclesia Sancti Egydii de Elgyn quam quicunque obtinuerit ex collatione dyoecesis erit canonicus cathedralis ecclesie nostre et percipiet nomine prebende singulis annis centum solidos sterlingorum de alteragio predicte ecclesie scilicet medietatem ad festum Sancti Martiny in hyeme et aliam medietatem ad Pentecosten proxime sequentem et faciens residentiam ministrabit pro defunctis specialiter pro animabus episcoporum Moravie et canonicorum cathedralis ecclesie nec non et pro anima felicis memorie domini Willelmi quondam episcopi Sancti Andree et nichil ab eo amplius exigitur ratione prebende sue Quare volumus ut cathedralis ecclesia nostra habendas predictas habeat et possideat inperpetuum cum omnibus ad eas juste pertinentibus libere quiete plenaria et honorifice salvis nobis et successoribus nostris terris omnibus per suas rectas divisas et cum omnibus justis pertinentiis suis que dicuntur dictarum ecclesiarum omnium et singularum Ita tamen quod quelibet dictarum ecclesiarum habeat mansum competens juxta ecclesiam cum crofto competenti sicut tempore confectionis hujus scripture habuerunt salvis etiam tenuris eorum in vita sua qui in predictis ecclesiis vel earum aliqua canonice aliquod optinuerunt beneficium et salvis episcopalibus nobis et successoribus nostris per eos qui spiritualia in eisdem ecclesiis pro tempore administraverint convenienter faciendis Deliberatione vero diligentique tractatu habito in capitulo nostro de consilio et consensu ejusdem capituli volente consentiente et postulante venerabili viro decano nostro Freskyno unam prebendam constituimus in predicta ecclesia cathedrali de alteragio de Eryn cum tofto et crofto cum omnibus ad idem alteragium juste pertinentibus salvis decanatu terris decimis omnibusque aliis ad ecclesiam de Eryn pertinentibus juste nec non et capella de Inuernarryn cum omnibus justis pertinentiis suis quam prebendam assignavimus subdiaconatu et cui adjunximus ecclesiam de Dolays Michael cum omnibus ad eam juste pertinentibus salvis nobis et successoribus nostris terris que dicuntur esse ejusdem ecclesie de Dolays Michael per suas rectas divisas et cum justis pertinentiis suis ita tamen quod predicta ecclesia habeat mansum competens juxta ecclesiam cum crofto competenti et salvis episcopalibus nobis et successoribus nostris de eadem ecclesia de Dolays Michael Constituimus etiam de consilio et consensu capituli nostri accedente consensu et devota supplicatione venerabilis viri magistri Ricardi precentoris nostri unam prebendam in ecclesia nostra cathedrali de ecclesia de Rathed cum omnibus ad eam juste pertinentibus salvis quatuor marcis annuis de eadem ecclesia solvendis precentori et successoribus ejus inperpetuum per eum qui predictam canonicam optinuerit medietate scilicet ad purificationem beate Marie Virginis et alia medietate in festo Sancti Petri ad vincula quam prebendam succentor assignavimus eique adjunximus ecclesiam de Fotherueys cum omnibus ad eam juste pertinentibus salvis nobis et successoribus nostris ab eis qui prebendam de Fotheruays optinuerint episcopalibus de eadem ecclesia de Fotheruays Preterea constituimus duas prebendas et eas assignavimus predicte ecclesie cathedrali nostre de voluntate et consensu Walteri de Moravia filii quondam Willelmi de Moravia patroni ecclesiarum de Petyn et de Bracholy item patroni ecclesiarum de Bucharm et de Abyrlouer de omnibus decimis garbarum infra parochias dictarum ecclesiarum provenientium unam scilicet de omnibus decimis garbarum provenientibus infra parochiam de Petyn et de Bracholy et aliam de decimis omnibus garbarum provenientibus infra parochias de Bucharm et de Abirlouer retento et concesso de capituli nostri totius consensu dicto Waltero et heredibus suis inperpetuum jure patronatus dictarum prebendarum et presentatione ad easdem quotienscunque vacaverint nobis etiam et capitulo nostro eidem Waltero et heredibus suis inperpetuum fideliter et solempniter promittentibus et concedentibus ut tam ipse quam ejus heredes omnibus futuris temporibus quotiescunque prebendas vacare contigerit vel earum altera presentandi ad eas viros ydoneos vel ad alteram earum personam ydoneam liberam habeant facultatem sine qualibet contradictione vel impedimento et quod nunquam per nos vel successores nostros vel per capitulum nostrum vel per aliquem de capitulo nostro super jure advocationis predictarum prebendarum molestiam aliquam ullo unquam tempore sustinebit ipse vel aliquis heredum suorum set presentati ab eo vel heredum suorum aliquo ydonei sine difficultate et more dispendio admittentur et instituentur et insta labuntur et eisdem libertatibus et immunitatibus gaudebunt quibus gaudent canonici Lincolnienses salvis nobis et successoribus nostris in parochianos predictarum ecclesiarum potestate episcopali et jurisdictione plenaria et canonica Item de voluntate et consensu Walteri de Moravia filii quondam Hugonis de Moravia patroni ecclesie de Dufphus constituimus unam prebendam et eam assignavimus predicte ecclesie nostre cathedrali de eadem ecclesia de Dufphus cum omnibus ad eam juste pertinentibus retento et concesso dicto Waltero et heredibus suis inperpetuum de consensu capituli nostri jure patronatus et presentatione ad eandem quotienscunque vacaverit facta etiam a nobis et capitulo nostro predicto Waltero et heredibus suis inperpetuum fideli et solemni sponsione quam predicto Waltero de Moravia filio quondam Willelmi de Moravia nos et capitulum nostrum supra commemoravimus fecisse in omnibus et per omnia Canonici autem qui ad presentationem predicti Walteri filii Hugonis predictam prebendam de Dufphus adepti fuerint eam habebunt adeo libere quiete plenaria et honorifice cum ecclesie de Dufphus justis pertinentiis sicut cetere prebende quas nos ecclesie nostre cathedrali dedimus et concessimus ut supra scriptum est liberius quietius plenarius et honorificentius habentur et possidentur et respondebunt nobis et successoribus nostris de episcopalibus Preterea statuimus unam prebendam et eam predicte ecclesie cathedrali assignavimus de voluntate et consensu domini Gilberti filii quondam comitis de Stratheryn patroni ecclesie de Dothol cum omnibus ad eam juste pertinentibus qui de voluntate et consensu capituli nostri in eadem forma et eisdem conditionibus tam de de eadem ecclesia jure advocationis quam de libera facultate presentationis quam de omnibus aliis quibus predicta prebenda de ecclesia de Dufphus extitit constituta Preterea ad augmentum prebende que a predicto venerabili patre Bricio predecessore nostro de ecclesia de Spyny constituta de voluntate et consensu capituli nostri eidem ecclesie de Spyny ecclesiam de Kintray cum justis pertinentiis suis uniendam duximus et adjungendam salvis nobis et successoribus nostris de eadem ecclesia de Kintray episcopalibus Et sciendum quod ex provisione et ordinatione nostra decani et capituli nostri statutum est quod in predicta ecclesia nostra cathedrali vicarios sacerdotes qui pro se tenentur invenire [sunt hi] cancellarius thesaurarius archidiaconus canonicus de Rothwan subdecanus succentor canonicus de Dufphus vicarios autem diaconos canonicus de Petyn et de Inuerkethny et canonicus de Kinguscy Buttharri Aberlouer subdiaconos vero canonicus de Spyny de Ryny de Moy de Dothol de Cromdole Ex predictis autem diaconis et subdiaconis erunt duo vicissim ebdomadarii scilicet diaconus qui legat evangelium et subdiaconus ad legendam epistolam aliis qui ebdomadarii non erunt ministraturis in missis privatis et aliis necessariis cum opus fuerit Omnes autem vicarii sive sint presbyteri sive diaconi sive subdiaconi necnon et canonicus de Croyn qui est vicarius Episcopi tam nocturnis horis quam diurnis omnibus necnon et missis solemnibus interesse tenebuntur et omnibus canonicis tanquam suis superioribus reverentiam exhibebunt et honorem et omnes juxta exigentiam ordinis et officii sui tam canonici quam vicarii secundum tabulam a precentore et a cancellario vel eorum vices gerentibus ordinatam devote et humiliter ministrabunt Quicunque autem vicariorum sine justa causa alicui horarum solemnium defuerit vel insolens contumax vel rebellis extiterit vel minus ordinate se habuerit decani majoris vel eo absente subdecani vel in utriusque absentia fratrum residentium judicio subjacebit Ego Andreas episcopus et canonicus de Fotherueys subscribo Ego Symon decanus Moraviensis subscribo Ego Willelmo precentor Moraviensis subscribo Ego Willelmus cancellarius Moraviensis subscribo Ego Johannes Bernardi canonicus Moraviensis subscribo Ego Andreas de Bini canonicus Moraviensis subscribo Ego Johannes canonicus de Dufphus subscribo
