Charter Document - 07410076
| Charter Number: | 07410076 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1223 - 1234 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Noverint omnes hoc scriptum visuri vel audituri quod hec est pax finalis et concordia facta inter Andream Moraviensem episcopum ex parte una et Walterum Cumyn ex altera scilicet quod predictus Episcopus de communi consensu capituli sui totius quieta clamavit pro se et successoribus suis predicto Waltero et heredibus suis inperpetuum ea omnia que episcopi Moravienses solebant percipere vel exigere de terra de Badenach annuatim pro decima cani domini Regis et pro aliis rebus omnibus scilicet quatuor marcas sex porcos octo cogallos casei et duas celdras et dimidium prebende et xx solidos annuos quos idem Walterus reddere tenebatur episcopis Moraviensibus pro una dauacha terre apud Logykenny et xii denarios quos idem solvit de Inverdrumnyn et omnia etiam alia idem Episcopus pro se et successoribus suis de consensu capituli sui quieta clamavit que ratione decimarum cani domini Regis vel ratione cujusquam rei alterius ab eodem Episcopo et successoribus suis de terra de Badenach exigi possent Predictus vero Walterus Cumyn pro hac quieta clamatione concessit eidem Episcopo et successoribus suis inperpetuum unam dauacham terre apud Logykenny scilicet Edenlogyn et Abyrcardon vero et terram in qua sita est ecclesia de Logykenny que terra jacet inter duos rivulos Kyllene scilicet et Petenachy et aliam dauacham terre apud le Inch quam idem Episcopus voluerit eligere de hiis duabus dauachis scilicet de Ardynch et Inverceffy Ita tamen quod idem Episcopus eligat illam dimidiam dauacham in qua sita est ecclesia del Inche Dedit etiam et concessit idem Walterus episcopis Moraviensibus inperpetuum vi acras terre juxta ecclesiam de Kynguscy in quibus sita est ecclesia Has autem terras omnes per suas rectas divisas et cum omnibus justis pertinentiis suis in bosco in plano in pratis et pascuis in moris et mariscis in stagnis et molendinis in feris et avibus in aquis et piscariis salva predicto Waltero medietate piscationum ad predictam terram del Inche pertinentium habebunt omnes Moravienses episcopi in puram et perpetuam elemosinam et predicta omnia cum omnibus pertinentiis suis omnibus juribus et libertatibus tam ecclesiasticis quam forinsecis vel forensibus predictus Walterus dedit et concessit Moraviensibus episcopis habenda et possidenda inperpetuum adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua elemosina in regno Scotie liberius quietius et honorificentius ab aliquo habetur tenetur seu possidetur Idem etiam Walterus et heredes sui warantizabunt episcopis Moraviensibus inperpetuum et acquietabunt erga omnes de servitiis et exactionibus omnibus et consuetudinibus predictas terras contingentibus vel contingere valentibus De nativis autem ita convenit inter predictos Episcopum et Walterum quod Episcopus et successores sui habebunt omnes clericos et duos laycos scilicet Gyllemallouock Macnakeeigelle et Sythach Macmallon hos autem clericos et laycos nativos habebit episcopus Moraviensis et successores sui cum catallis suis et possessionibus omnibus et liberos eorum cum omni posteritate sua et catalla eorundem liberorum Dominus autem Walterus Cumyn habebit omnes nativos laycos alios ejusdem terre de Logykenny et de Inverdrumyn et de omnibus aliis terris apud Badenach que ullo tempore ad episcopum Moraviensem spectare videbantur cum omnibus sequelis suis et catallis eorundem In cujus autem firmum et indubitabile testimonium ei parti scripture in modum cyrographi confecte que penes Episcopum et successores suos residebit appensum est sigillum domini Regis una cum sigillo predicti Walteri illi autem parti que penes eundem Walterum et heredes suos remanebit apposita sunt sigilla predicti Episcopi et capituli sui
