Charter Document - 07410070
| Charter Number: | 07410070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Noverint omnes ad quos presentes litere pervenerint quod litigantibus inter se venerabili patre Andree Moraviensi episcopo ex parte una et nobili viro Jacobo filio Morgundi ex alia super quibusdam terris in feodo de Abirnythy in Strathspe constitutis scilicet quadam portione terre apud Cuneneges et terre que dicebatur esse de Abyrnythy et super decimis de cano qui solvi consuevit Regibus de predicto feodo ante predicti Jacobi infeodationem de consilio et consensu decani et capituli Moraviensis ecclesie ita convenit inter partes quod predictus Jacobus et heredes sui quieti erunt inperpetuum ab omni exactione et controversia mota seu movenda eis super pretaxatis per predictum Episcopum vel per aliquem ejus successorem vel per capitulum vel per aliquem de eorum collegio in posterum extiturum vel nunc existentem Predictus vero Jacobus assignabit ecclesie de Abyrnithy in loco competenti mansum ydoneum et ecclesie propinquum cum crofto conveniente unius acre habendum in liberam puram et perpetuam elemosinam cum communibus et debitis aysiamentis parochie Et nomine transactionis firmiter et perpetualiter observande pro predicta quieta clamatione solvet predictus Jacobus et heredes sui singulis annis inperpetuum episcopis Moraviensibus unam marcam sterlingorum legalium medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme Ut autem de premissis in posterum nulla poterit oriri dubitatio ei parti hujus scripture in modum cyrographi confecte que erit apud predictum Jacobum et heredes suos apposita sunt sigilla predicti capituli cum eorum subscriptionibus illi vero parti que residet penes episcopos Moravienses appensum est sigillum autenticum predicti Jacobi Testibus Thome priore de Urchard Henrico decano Rossensi Symone persona de Roscolpyn Roberto decano de Inuernys Willelmo decano de Strathbolgyn Gregorio decano de Strathspe Radulpho capellano nostro Roberto vicario de Elgyn et multis aliis Actum in synodo nostra habita anno incarnationis dominice MCCXXVI mense Mayo quinto die ejusdem mensis in ecclesia Sancti Egidii abbatis apud Elgyn
