Charter Document - 07410069

Charter Document - 07410069


Charter Number: 07410069
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris vel audituris Andreas permissione divina Moraviensis episcopus eternam in Domino salutem Noveritis universi nos ratam habuisse et presenti carta nostra confirmasse piam commendabilem ordinationem et laudabilem provisionem octo prebendarum in ecclesia cathedrali Moraviensis dyoecesis factam per venerabilem patrem nostrum reverendissime memorie dominum Bricium quondam Moraviensem episcopum quas volumus omnibus libertatibus et immunitatibus inperpetuum irrefragabiliter gaudere quibus predictus pater venerabilis eas donare decrevit Ita tamen ut prebenda de Strathouen juxta quod de consilio et consensu capituli nostri est provisum et statutum sit perpetua canonia ad cancellariam pertinens prebenda vero de Fotheruays sit simplex canonia et eam habeat quicunque pro tempore fuerit Moraviensis episcopus et ecclesie cathedralis sit simplex canonicus Predictis vero octo canonicis ad divini cultus ampliationem aliquot prebendas de novo duximus apponendas ampliandas seu aggregandos dandas concedendas et assignandas et hac presenti carta nostra confirmandas ecclesie nostre cathedrali de consensu et consilio capituli nostri et de voluntate et convenientia cleri Moraviensis habendas et possidendas perpetualiter in liberam puram et perpetuam elemosinam quas ad uberiorem provisionis cautelam distinguendas duximus ac exprimendas Prima est ecclesia de Rynyn cum omnibus ad eam juste pertinentibus Secunda est ecclesia de Dunbanan et ecclesia de Kynnor cum omnibus ad eas juste pertinentibus Tertia est ecclesia de Inuerketheny cum omnibus ad eam juste pertinentibus Quarta est ecclesia de Elchy et de Buttharry cum omnibus ad eam juste pertinentibus Quinta est ecclesia del Moy cum omnibus ad eam juste pertinentibus Sexta est ecclesia de Cromdol et ecclesia de Aduyn cum omnibus ad eam juste pertinentibus Quare volumus ut cathedralis ecclesia nostra prebendas predictas habeat et possideat inperpetuum cum omnibus ad eas juste pertinentibus libere quiete plenaria et honorifice Salvis nobis et successoribus nostris terris omnibus per suas rectas divisas et cum omnibus justis pertinentiis suis que dicuntur esse predictarum omnium et singularum ita tamen quod quelibet dictarum ecclesiarum habeat mansum competens juxta ecclesiam cum tofto competenti Salvis etiam tenuris eorum in vita sua qui in predictis ecclesiis vel earum aliqua canonice aliquod optinuere beneficium et salvis episcopalibus nobis et successoribus nostris per eos qui spiritualia in eisdem ecclesiis pro tempore ministraverint convenienter faciendis Deliberatione vero diligenti et tractatu habito in capitulo nostro de consilio et consensu ejusdem capituli volente et consentiente ac postulante venerabili viro Decano nostro Freskyno unam prebendam constituimus in predicta ecclesia cathedrali de alteragio de Eren cum omnibus ad alteragium juste pertinentibus salvis decanatum terris decimis omnibusque aliis ad ecclesiam de Eren juste pertinentibus necnon capella de Inuernarren cum omnibus justis pertinentiis suis quam prebendam assignavimus subdiaconatum nostro et cui adjunximus ecclesiam de Dolays Mychel cum omnibus ad eandem ecclesiam juste pertinentibus salvis nobis et successoribus nostris terris que dicuntur ejusdem ecclesie esse de Dolays Mychel per suas rectas divisas cum omnibus justis pertinentiis suis ita tamen quod predicta ecclesia habeat mansum competens juxta ecclesiam cum crofto competenti et salvis nobis et successoribus nostris in eadem ecclesia de Dolays Mychel episcopalibus Constituimus etiam de consilio et consensu capituli nostri accedente consensu et devota supplicatione venerabilis viri magistri Ricardi cantoris nostri unam prebendam in ecclesia cathedrali de ecclesia de Rathed cum omnibus ad eam juste pertinentibus salvis quatuor marcis annuis de eadem ecclesia solvendis predicto Cantori et successoribus suis inperpetuum per eum qui pro tempore predictam canonicam optinuerit quam prebendam sub cantari assignavimus eique adjunximus ecclesiam de Fotheruays cum omnibus ad eam juste pertinentibus salvis hiis canonicis qui pro tempore ecclesiam de Fotherueys optinuerint que ante predicte sub cantari constitutionem de eadem ecclesia canonico ecclesiam optinenti salva esse consueverant Preterea constituimus duas prebendas et eas assignavimus predicte ecclesie cathedrali nostre de voluntate et consensu Walteri de Moravia filii Willelmi de Moravia patroni ecclesiarum de Petyn et de Bracholy item patroni ecclesiarum de Butruthyn et de Abirlouer de decimis garbarum bladi omnibus provenientibus infra parochias predictarum ecclesiarum unam scilicet de decimis omnibus garbarum provenientibus infra parochias de Petyn et de Bracholy et aliam de decimis omnibus garbarum provenientibus infra parochias ecclesiarum de Butruthyn et de Abirlouer retento et concesso de totius capituli consensu predicto Waltero et heredibus suis inperpetuum jure patronatus predictarum duarum prebendarum et presentatione ad easdem quotienscunque vacaverint facta etiam predicto Waltero fideli et solemni sponsione a nobis et capitulo nostro quod nunquam per nos vel successores nostros vel per capitulum nostrum vel per aliquem de capitulo super jure advocationis predictarum duarum prebendarum molestiam aliquam ullo unquam tempore sustinebit ipse vel aliquis heredum suorum nec cum eas vacare contigerit vel earum alteram super presentatione ad eas vel ad earum alteram facienda gravabitur ipse vel aliquis heredum suorum vel contradictionem patietur vel repulsam vel aliquod impedimentum sed presentati vel [ab] eo vel heredum suorum aliquo sine difficultate et more dispendio admittentur et instituentur et insta allabuntur et eisdem libertatibus et immunitatibus gaudebunt quibus gauderent canonici Lincolniensem In horum igitur firmum et indubitabile testimonium hanc cartam nostram sigilli nostri appositione munivimus et subscriptione nostra una cum subscriptione canonicorum nostrorum et plurimis de clero nostro corroboravimus Actum in synodo nostra habita anno incarnationis MCCXXVI mense Mayo quinto die ejusdem mensis in ecclesia Sancti Egidii abbatis apud Elgyn Ego Andreas Moraviensis episcopus subscribo Ego Henricus Moraviensis ecclesie thesaurarius subscribo Ego Hugo archidiaconus Moraviensis subscribo Ego Adam Moraviensis ecclesie subdecanus subscribo Ego Lambertus Moraviensis ecclesie succentor subscribo Ego Robertus canonicus Moraviensis Ego Willelmus canonicus Moraviensis Ego Robertus canonicus de Inuernys Ego Willelmus decanus de Strathbolgy subscribo Ego Gregorius decanus de Strathspe Ego Radulphus rector ecclesie de Elchyn Ego Henricus persona Ego Nicholaus vicarius de Rothyn Ego Gillemor vicarius de Buchtarry Ego Douenaldus persona de Cromdole Ego Alexander persona de Farneway Ego Radulphus vicarius del Moy Ego Malcolmus vicarius de Keth Ego Symon vicarius de Dolays Michael Ego Henricus de Kynedor subscribo