Charter Document - 07410067

Charter Document - 07410067


Charter Number: 07410067
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1224
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Moraviensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nobis facilem prebere consensum et vota que a tramite rationis non discordant effectu prosequente complere Cum igitur ecclesie tue uti litate pensata de decimis bladi villarum quarundam videlicet Petyn Brocholin Butruthyn Abyrlouer duas canonicales prebendas de assensu capituli tui et patroni villarum ipsarum jure tamen patronatus sibi in illis et suis successoribus reservato provida deliberatione duxeritis statuendas nos tuis precibus inclinati statutum hujusmodi sicut sine pravitate pie ac provide factum est dummodo in juris alieni prejudicium non redundet auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateran xii Kalendas Maii pontificatus nostri anno viii