Charter Document - 07410056
| Charter Number: | 07410056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio electo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Ea propter dilecte in Domino fili tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu de Elgyn de Dyke de Dunbathelac de Keth et de Edendyuach ecclesias ad episcopalem mensam spectantes sicut eas juste et canonice possidetis et quiete tibi et per te ecclesie tue auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateran iiii Idus Maii pontificatus nostri anno vii
