Charter Document - 07410055

Charter Document - 07410055


Charter Number: 07410055
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1223
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et capitulo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Cum igitur venerabilis frater noster episcopus Moraviensis ecclesie et ecclesia vestra necessitate pensata de decimis bladi parochie de Moyrum de Kynor et Dunbanan deliberatione provida cum vestro assensu duas canonicales prebendas duxerit statuendas nos vestris precibus inclinati statutum hujusmodi sicut sine pravitate pie et provide factum est dummodo in juris alieni non redundet prejudicium auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti testimonio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateran xii Kalendas Maii pontificatus nostri anno vii