Charter Document - 07410048

Charter Document - 07410048


Charter Number: 07410048
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1195 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Rogerus decanus et capitulum Lincolniensis ecclesie dilectis in Christo fratribus capitulo Moraviensis ecclesie eternam in Domino salutem Venientes ad nos Freskynum decanum et Andream cancellarium ecclesie vestre cum literis vestris patentibus ea qua decuit benignitate suscepimus ex quorum assertione et tenore literarum vestrarum nec non et inspectione carte venerabilis viri Bricii Moraviensis episcopi fundatoris vestre ecclesie evidenter didicimus eundem Episcopum in ecclesia Sancte Trinitatis de Spyny octo canonicos constituisse et ad eorum sustentationem eidem ecclesie Sancte Trinitatis de Spyny octo prebendas assignasse quam ecclesiam cum canonicis et prebendis eis assignatis idem Episcopus constituit in omnibus eisdem dignitatibus libertatibus et immunitatibus gaudere quibus ecclesia Lincolniensis et canonici ejus et prebende gaudere noscuntur Quia vero dignitatum libertatum immunitatum et consuetudinum ecclesie nostre et canonicorum et prebendarum ipsius fatis plenam notitiam non habetis predictos Decanum et Cancellarium pro inquisitione predictorum diligentius facienda ad nos destinare curastis rogantes attentius ut per predictos nuncios vestros et literas capituli nostri vos super predictis certifica remus quibus in capitulo nostro constitutis et pro negotio sibi injuncto a nobis diligentius interpellantibus habito tractatu cum fratribus super hiis de quibus querere decreverunt et dubitare videbantur certum et indubitatum dedimus responsum singulos articulos ab eisdem nunciis propositos tam fideliter quam veraciter absolventes In quibus hoc primum vestre discretioni duximus notificandum quod dominus Episcopus noster quotiens personatum aliquem vel prebendam in ecclesia nostra vacare contigerit eam in camera sua vel ubicumque voluerit sive per panem sive per librum vel alio quolibet modo sua auctoritate non requisito consensu capituli cui voluerit idoneo tamen conferre potest excepto solo decanatu quo vacante ad capitulum pertinet decani sui electio episcopo tamen super hiis prius requisito electionem vero decani a capitulo celebratam ratam habere tenetur Episcopus et presentatum sibi a capitulo omnino admittere nisi persone electi rationabilem causam repulsionis obiciat Decanus autem Episcopo presentatus et ab Episcopo admissus instillatur ab Episcopo vel a capitulo Quilibet autem alius canonicus postquam concessionem domini Episcopi habuerit de personatu aliquo vel prebenda literas Episcopi ad decanum deferre consuevit de assignatione stalli in choro et loci in capitulo ei facienda Decanus autem eum instituet cum textu evangelii canonicis psallentibus Ecce quam bonum [] et decano dicente orationem Actiones nostras [] et postea a decano installabitur Absente autem majore decano subdecanus vel is cui decanus mandabit id exsequatur Instillatus canonicus recepta prius commune singulis canonicis sex denarios dabit ad vinum comparandum in die sue installationis Quilibet autem canonicus fidelitatem jurabit ecclesie et capitulo statim post suam installationem et quod rationabiles consuetudines ecclesie prout eas didicit observabit singuli autem canonici Decano simplici verbo obedientiam prestabunt Noveritis etiam in ecclesia nostra quatuor esse personatus et totidem personas excellentes Inter quas primum locum tenet Decanus secundum Cantor tertium Cancellarius quartum Thesaurarius qui de thesauraria sua et reditibus thesauraria invenire debet luminaria et vinum hostias et carbones thus et utensilia necessaria in ecclesia et farta tecta habere et servientibus in ecclesia mercedem solvere et multa alia que vix possunt numerari Cohercio autem predictorum personarum et canonicorum omnium ad Decanum pertinet et capitulum Decani vero ad capitulum nec ullus canonicus Episcopo super hiis que ad prebendam suam pertinent vel de persona sua vel prebenda alibi quam in capitulo nostro respondebit Episcopus vero nec per se nec per literas prohibere potest quin decanus et capitulum de causis canonicorum et transgressionibus eorum cognoscat nec sua auctoritate id facere nec earum cognitionem potest protelare Decano quidem errata canonicorum corrigere vel de causis eorum cognoscere nolente negligente vel etiam absente capitulum sua auctoritate ea potest expedire Ad hec discretioni vestre certissime et fideliter notificamus quod omnes ecclesie prebenda et necnon et ille que in territorio prebendarum fite sunt in quibus aliquis canonicus jus habet advocationis ab omnibus episcopalibus sunt exempte tam synodalibus quam omnibus aliis episcopalibus adeo quod nullus archidiaconus provincialis nullus decanus ruralis nullus officialis episcopi vel archidiaconi aliquam eisdem ecclesiis vel earum parochiis vel contra earum parochianos jurisdictionem sibi valeat vendicare sed ad quem libet canonicum in sua prebenda emergentium causarum omnium tam pecuniarum quam spiritualium cognitio pertinet et decisio nisi ab eo appelletur ad majorem decanum vel capitulum vel episcopum vel superiorem hoc autem indistincte dicimus sive predicti parochiani sint clerici sive layci sive sint homines et tenentes ipsius canonici sive domini Regis sive Episcopi sive alicujus baronis militis vel france lanii sive cujuscunque alterius Capellani autem in ecclesiis prebendis ministrantes vel etiam in ecclesiis in territorio prebendarum constitutis quarum jus patronatus ali quis canonicus habet necnon et persone et vicarii earum provocatione episcopi vel archidiaconi provincialis vel decani ruralis vel alicujus officialium eorundem ad nullum provinciale capitulum venire tenentur ad per synodum tamen provincialem et ad annuam processionem in ecclesia cathedrali faciendam iidem capellani accedere debent de nulla tamen causa eorum in eadem synodo respondebunt nisi ad Episcopum per appellationem fuerit delata Preter hec sub silentio non duximus preter eundum quod canonico ecclesie nostre defuncto annui redditus prebende sue debentur integre et plenaria anno currere incipiente a die obitus sui quocunque anni tempore in sata concesserit ita tamen [ut] si existens canonicus ecclesie nostre diem clauserit extremum similiter et ejusdem anni communem percipiet in pias causas pro ejus anima expendendam singulis vero annis inperpetuum anniversario die obitus sui illius diei communeam percipiet Quolibet autem canonico defuncto decanus et capitulum possessionem et seysinam ipsius vacantis prebende auctoritate nanciscetur episcopo partes suas non interponente in aliquo nisi in sola prebende collatione Similiter si contigerit aliquem canonicum pro suo excessu ad tempus fructibus prebende sue privari vel a perceptione earum suspendi prebenda illius cum fructibus ipsius interim in custodia decani erit et capituli donec per commune consilium capituli quid de eisdem fructibus fieri debeat provisum fuerit Hiis autem que de installatione et quatuor personarum preeminentia supra commemoravimus adjiciendum decrevimus quod decanus in introitu chori a dextris primum stallum optinet cancellarius ultimum a sinistris vero cantor primum et thesaurarius ultimum ex opposito cancellario Sufficit autem ad optinendam prebendam sive curam animarum habeat annexam sive non institutio capituli precedente concessione episcopi canonica In malefactores equidem vel invasores prebendarum nostrarum vel derepto res possessionum nostrarum decanus et capitulus sua auctoritate generalem et specialem ferre possunt sententiam si commoniti iidem transgressores satisfacere noluerint competenter Hiis igitur sub brevitate vobis notificatio vestram nolumus latere discretionem quod ex longa consuetudine privilegiis summorum pontificum et ex concessione episcoporum in scripta redactis multis aliis libertatibus et immunitatibus nostram gaudere ecclesiam ex quibus scriptis ad instantiam et supplicationem sepe nominatorum nunciorum vestrorum cujusdam confirmationis et cujusdam indulgentie venerabilis memorie Alexandri Pape et quarundam cartarum bone memorie Roberti Hugonis primi et Willelmi episcoporum nostrorum transscripta vobis verbo ad verbum transmittimus Ad premissorum igitur fidem et indubitabile testimonium tam presenti scripto quam predictarum et ex confirmationis et indulgentie et cartarum transcripto sigillum capituli fecimus apponi Valete semper in Domino