Charter Document - 07410045
| Charter Number: | 07410045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Sancti Andree et Brechynensi Episcopis et dilecto filio Abbati de Lundoris Sancti Andree dyoecesis salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Moraviensis episcopus per suas literas nobis intimavit quod cum plerique predecessorum ejus preter sedis apostolice convenientiam sicut credit in locis variis sedem sibi episcopalem aptaverunt inter nonnullas alias ecclesiam Sancte Trinitatis de Spyny habuerunt eorum aliqui cathedralem Nuper autem clerus et populus ecclesie Moraviensis ab eo cum instantia petierunt ut cum locus in quo hactenus sedes fuerit cathedralis erecta sit in quodam angulo maris positus ad quem nullus parochianorum suorum potest sine impedimento transire in alio magis congruo loco sedem episcopalem ordinare curaret qui precibus et votis eorum utpote de pietatis affectu provenientibus inclinatus consideratis qualitatibus rerum et locorum quorumlibet circumstantiis predictam ecclesiam Sancte Trinitatis cathedralis honoris titulo pervidit inter ceteras aptiorem unde communicato capituli sui totius aliorumque virorum prudentum consilio memoratam ecclesiam decrevit statuere inperpetuum de convenientia tamen sedis apostolice cathedralem inductus ad id plerumque ratione causarum inter quas specialiter has notavit Quum nec desint malefactores qui Christi ecclesiam in illis partibus semper persequuntur ad locum ipsum in quo est ecclesia ipsa sita de facili ab hiis non aditur et preterea Episcopus ibi presidens melius et decentius domino Regi potest spiritualia et temporalia commoda ministrare Volentes igitur in hac parte gratiam eis taliter facere quod non aliis injuriam referamus discretioni vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus inquisita super hiis diligentius veritate si absque juris prejudicio alieni et in ampliationem divini cultus illud inveneritis posse fieri prefatam ecclesiam cathedralis honoris titulo decoratis quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum [ea] nihilominus exequantur Datum Rome apud Sanctum Petrum vij idus Aprilis pontificatus nostri anno ix
