Charter Document - 07410039

Charter Document - 07410039


Charter Number: 07410039
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Noverint omnes hoc scriptum visuri vel audituri quod cum contentio esset inter Andream episcopum Moraviensem ex una parte et Domum Dei de Elgyn et fratres et sorores ejusdem domus ex altera super quibusdam terris quas idem Episcopus dicebat pertinere ad terram suam de Munben predictis fratribus et sororibus in contrarium afferentibus easdem terre de Munben domus sue est pertinere per compositionem amicabilem eadem contentio est finaliter sopita et terminata consentiente et consulente capitulo sub hac forma scilicet quod predicta Domus Dei habebit inperpetuum totam terram que fuit et esse debuit episcoporum Moraviensium apud Munben in puram et perpetuam elemosinam et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio exactione consuetudine et demanda ad episcopos Moravienses pertinentibus per easdem divisas per quas idem Episcopus eam tenuit tempore hujus compositionis inite et cum omnibus pertinentiis suis in terris et aquis in stagnis et piscariis et molendinis in pratis et pascuis in bosco et plano in moris et mariscis ita quod aqua de Loffyn erit divisa perpetua inter terram de Munben et terram de Brenath sicut currebat tempore compositionis hujus scripture predictus vero Andreas et successores ejus episcopi Moravienses omnes et singuli habebunt in escambium predicte terre et pro quieta clamatione terrarum de quibus contendere nitebantur et pro bono pacis totam terram de Kelleys que fuit terra predicte Domus Dei de Elgin per rectas divisas suas et cum omnibus pertinentiis suis adeo libere et quiete plenaria et honorifice sicut Alexander de Duglas et sepe dicta domus ex donatione illustris Regis Alexandri eam tenuerunt Salva feodi firma sua Roberto Findoc et heredibus suis Habebunt etiam predicti Episcopi inperpetuum apud Elgyn croftum quod predicta domus habuit tempore compositionis hujus inite proximum et vicinum domui Precentoris Convenit etiam quod predictus Robertus Findoc et heredes sui erunt respondentes in omnibus predicto Episcopo et successoribus suis tanquam dominis suis Salvis quinque marcis annuis quas ipsi annuatim predicte domui solvent de terra de Kelleys donec terra que fuit Episcoporum apud Munben liberetur ab hiis qui eam tenuerunt tempore hujus compositionis quibus cedentibus vel decedentibus erit et plenissime observabitur firmiter et perpetualiter sicut superius continetur in omnibus predicto Roberto et heredibus responsuris de terra de Kelleys per omnia et in omnibus predicte domui debitis dicto Episcopo et successoribus suis et fidelitatem eisdem debitam facient In premissorum autem firmum et indubitabile testimonium illi parti hujus scripture in modum cyrographi confecte quam habent predicta domus et fratres et sorores ejusdem apposita sunt sigilla dicti Andree episcopi et capituli cum subscriptionibus canonicorum Illi autem parti que est remansura apud episcopos Moravie appensa sunt sigilla dicte Domus Dei et Abbatis de Kynlos et Prioris de Urchard Testibus domino Waltero de Moravia filio quondam Willelmi de Moravia Ricardo de Moravia Andree Wyfman Thome Wyfman Roberto Fyndoc Alexandro magistro Warino Herot Johanne de Inverloch et aliis Actum anno gratie MCCXXXVIJ Ego Andreas Episcopus Moraviensis subscribo