Charter Document - 07410030
| Charter Number: | 07410030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Noverint omnes hoc scriptum visuri vel audituri hanc esse finalem concordiam factam inter venerabilem patrem Andream Moraviensem episcopum et ecclesiam Moraviensem ex parte una et nobilem virum David filium Duncani quondam comitis de Fyf ex altera super advocationibus ecclesiarum de Strathbolgyn et terris ad easdem spectantibus scilicet quod predictus Episcopus de consensu et assensu capituli sui pro se et successoribus suis predicto David et heredibus suis quietas clamavit inperpetuum advocationes ecclesiarum de Essy et de Glas et duas dimidias dauachas terre juxta easdem ecclesias quas tanquam ad dictas ecclesias pertinentes idem Episcopus vendicabat Item dimidiam dauacham terre apud Dunbulg et aliam dimidiam dauacham apud Cumery quas quatuor dimidias dauachas terre dictus Episcopus de consensu capituli sui dicto David et heredibus suis tanquam laycale feodum suum quietas clamavit suis et heredum suorum usibus deputandas salvis utrique predictarum ecclesiarum tofto competenti et crofto unius acre et communibus aysiamentis ad predictas ecclesias juste pertinentibus Predictus vero David quietas clamavit et concessit inperpetuum predicto Episcopo et successoribus suis advocationes omnium aliarum ecclesiarum in feodo suo de Strathbolgyn existentium necnon et omnes terras ad easdem ecclesias pertinentes per suas rectas divisas et cum omnibus justis pertinenciis suis scilicet dimidiam dauacham apud Rynyn dimidiam dauacham apud Kynor dimidiam dauacham apud Dunbanan dimidiam dauacham apud Butharry dimidiam dauacham apud Rothuan dimidiam dauacham apud Drumdalgyn habendas et tenendas sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in bosco et plano in pratis et pascuis in moris et mariscis in aquis et piscarijs in stagnis et molendinis Salva predicto Episcopo et successoribus suis questione quam idem Episcopus movit super terra de Petynlurg et decem et octo acris juxta ecclesiam de Edyndiuy Hec autem concordia finalis utriusque partium juramento est firmata In premissorum autem firmum et indubitabile testimonium ei parti hujus scripture in modum chyrographi confecte que penes predictum Episcopum et successores suos existit appensum est sigillum illustris Regis Scottorum Alexandri et sigillum predicti David cum appositione testium alteri vero parti hujus scripture que penes sepe dictum David et heredes suos est remansura apposita sunt sigilla predictorum Episcopi et capituli cum eorundem testium appositione et subscriptione canonicorum Testibus Thome priore et Johanne monacho de Urchard Henrico decano Rossensi Symone persona de Roscolpyn magistro Grifino de Valle Roberto decano de Inuernys Willelmo decano de Strathbolgyn Gregorio decano de Strathspe Adam Gurmund milite Alexandro vicecomite de Elgyn Henrico fratre ejus Augustino de Elgyn et aliis quam pluribus Actum anno gratie MCCXXVI xv kalendas Aprilis in ecclesia cathedrali de Elgyn
