Charter Document - 07410026
| Charter Number: | 07410026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1224 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia Rex Scottorum Episcopo Catanensi et Abbati de Kynlos et Decano de Rosmarkyn dilectis et fidelibus suis salutem Noveritis quod multum affectamus ut translatio fiat de ecclesia sedis episcopatus Moraviensis ad quendam locum juxta Elgyn quem Episcopo et clericis Moraviensibus ad ecclesiam illam dedimus construendam et plurimum desideramus ut hoc nostris fiat temporibus Unde vobis mandamus et precamur quatinus consideratis que consideranda sunt de translatione illa facienda juxta formam mandati apostolici inde operemini secundum quod melius et honestius videritis expedire Testibus Willelmo episcopo Sancti Andree Willelmo de Bosco cancellario Apud Muskylburg v die Julij Anno domini Regis x
