Charter Document - 07410024
| Charter Number: | 07410024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1220 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Episcopo Moraviensi salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica pijs votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri Sane sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Regibus Scottorum in ecclesiis de Elgin [et] de Dich jus habentibus patronatus Moravienses episcopi necesse habebant in eis clericos instituere quibus easdem Reges ipsi pro suo beneplacito conferebant Unde inclite recordationis Rex Scottorum pia et provida ductus intentione cum episcopium tuum ingenti necessitatis incommodo laboret jus quod habebat in predictis ecclesiis concessit eidem volens et statuens ut eedem ecclesie in utilitatem memorati episcopij convertantur Nos autem inclinantes tuis supplicationibus aures nostras quod a predicto Rege super hoc pie provide ac utiliter factum est gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbij iiii idus Februarij pontificatus nostri anno quarto
