Charter Document - 07410022
| Charter Number: | 07410022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1203 - 1224 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Frater Jacobus domini Pape penitentiarius et capellanus apostolice sedis legatus venerabili in Christo patri Bricio Dei gratia episcopo Moraviensi salutem in Domino Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus benevolum impertiri consensum Ea propter karissime pater in Christo tuis justis precibus grato concurrentes assensu personam tuam cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possides aut in futurum justis modis dante Domino poteris adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem de Dulbathlach de Ket et de Edendiuach ecclesias quas quidam laici tibi et mense tue pietatis intuitu concesserunt sicut ea omnia juste ac pacifice et canonice possides et in donatorum autenticis dicitur contineri tibi et per te mense tue auctoritate legationis qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio com munimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Kelcho xv Kalendas Maij
