Charter Document - 07410020

Charter Document - 07410020


Charter Number: 07410020
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1203 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scottorum omnibus ballivis suis tocius Moravie salutem Precipio vobis firmiter quatinus omnes decimas et rectitudines quas episcopus Moraviensis de jure habere debet sicut carte ejus testantur ei plenaria et sine disturbatione habere faciatis Et prohibeo ne quis decimas aut rectitudines ei injuste detineat super meam plenarium foris facturam Si quis vero super hoc illas ei detinere presumpserit concessi ei ut per ecclesiasticam justiciam illos ei plenaria jura sua reddere juste distringat Testibus Waltero capellano meo Willelmo de Bosco clerico meo Apud Aberdon xii die Novembris