Charter Document - 07410005
| Charter Number: | 07410005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Moraviensi |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1187 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus suis Moravie et fidelibus salutem Mando vobis et firmiter precipio quatinus persolvatis sine omni occasione et contradictione Deo et ecclesijs vestris et ecclesiarum rectoribus et ministris omnes rectitudines ecclesiasticas et omnes decimas vestras de blado et lana et lino de pullis et vitulis de porcellis et agnis de butiro et caseo de piscariis et de omnibus aliis rebus Dei operante gratia vobis per annum fuerint innovata et de omnibus aliis rebus de quibus Sancte Ecclesia exigit decimas dari Prohibeo etiam firmiter ne quis decimas suas sive alias rectitudines ecclesiasticas eis injuste detineat super meam plenarium foris facturam Si quis autem decimas vel rectitudinem ecclesiasticam detinere presumpserit precipio ut compellatur decimam vel rectitudinem illam simul cum foris facto reddere secundum quod assisa fuit Regis David avi mei et sicut mos fuit in ejus tempore et adhuc est consuetudo in episcopatu Sancti Andree Scilicet ut si villanus fuerit qui decimam suam vel aliam rectitudinem ecclesiasticam dare noluerit Theynus sub quo rusticus ille sit vel dominus ejus si dominum habuerit distringat illum decimam illam sive aliam rectitudinem ecclesiasticam ecclesie reddere et suum ab eo foris factum accipiat scilicet unam vaccam et unam ovem Si vero Theynus sub quo rusticus iste fuerit vel dominus ejus si dominum habeat illum ad hoc non distrinxerit vel si propriam decimam vel aliam rectitudinem ecclesie detinuerit Vicecomes in cujus balliva hoc fuerit compellat detentorum decimam vel aliam rectitudinem suam ecclesie persolvere et contemptorem assise Regis David et mandati mei sive Theynus sive dominus rustici fuerit mihi foris factum suum reddere scilicet viii vaccas Si autem Vicecomes hujus mandati negligens executor fuerit vel propriam decimam vel aliam rectitudinem ecclesiasticam detinere presumpserit justicia mea compellat detentorum quicunque fuerit ecclesie decimam suam vel aliam rectitudinem ecclesiasticam reddere et transgressorem assise Regis David et precepti mei quicunque fuerit sive Vicecomes sive Theynus sive dominus rustici mihi foris factum reddere scilicet viii vaccas Ut nos ita qui filij sancte matris ecclesie esse debemus ei amore et timore divino jura sua integra conservemus et illibata ut qui ei rebelles fuerint non impune ferant nec per protervitatem suam et obstinationem jura et rectitudines sancte matris ecclesie vel diminuant vel auferant Testibus Mattheo episcopo Aberdonensi Johanne episcopo de Katenes Roberto et Willelmo capellanis meis Hugone clerico meo comite Patricio comite Gylberto Willelmo filio Freskyn Willelmo de Lindesei Roberto de Lond Willelmo de Haia Ranulfo de Soulis Petro de Polloc Phillippo Marescallo Henrico Marescallo Apud Elgin
