Charter Document - 07410001

Charter Document - 07410001


Charter Number: 07410001
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Moraviensi
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scottorum vicecomitibus suis et ministris suis Moravie ceterisque probis hominibus tocius Moravie salutem Mando et firmiter precipio quatinus persolvatis Deo et ecclesijs et personis ecclesiarum vestrarum rectas decimas vestras de quibus sancta ecclesia exigit decimas dari et alias rectitudines ecclesiasticas Et prohibeo firmiter ne quis decimas suas vel alias rectitudines ecclesiasticas injuste detineat super meum plenarium foris factum Si quis autem decimas suas et rectitudines ecclesiasticas detinere presumpserit precipio ut vicecomes in cujus potestate ille manserit eum distringat ad reddendum rectas decimas secundum quod decime redduntur in episcopatu Sancti Andree et tale foris factum capiat quale capitur in episcopatu Sancti Andree de illis qui decimas suas deti Testibus Engelramo episcopo de Glascu Mattheo electo de Aberdon Ricardo de Moreuill constabulario Waltero filio Alani dapifero Ricardo Cumin Hugone clerico meo Ricardo clerico Apud Strivelin