Charter Document - 07390336

Charter Document - 07390336


Charter Number: 07390336
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1252
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse vendicionem illam quam Ricardus Burnard de Farningdun miles fecit abbati et conuentui de Melros de prato de Farningdun quod vocatur Estmedu Tenendum et habendum dictis abbati et conuentui de Melros adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut carta predicti Ricardi Burnard eisdem abbati et conuentui exinde confecta plenius iuste testatur saluo seruicio [nostro] Testibus [Walterus] Cumyn comite de Meneth Alexandro Cumyn comite de Buchan Willelmus comite de Mar camerario Roberto de Ros et Eymero de Maccuswell apud Neubotil octauo die Junii anno regni nostri tertio