Charter Document - 07390170

Charter Document - 07390170


Charter Number: 07390170
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1175 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus Ministris et Omnibus probis hominibus tocius terre sue Clericis et laicis Salutem Sciant presentes et posteri me concessisse et dedisse et hac Carta mea confirmasse Deo et Ecclesie Sancte Marie de Melros et monachis ibidem Deo seruientibus terram illam quam habent de Patricio de Ridale in territorio de Wittun per ipsas diuisas que continentur in carta Patricii de Ridale quam habent de eo de eadem terra ita ut quicquid infra easdem diuisas fuerit habeant et possideant inperpetuum ita libere et quiete honorifice et pacifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius et honorificentius in regno meo possidetur Dedi enim eis et confirmaui terram illam liberam ab omnibus auxiliis placitis Geldis et ab omni seruicio et consuetudine et exactione seculari ita quod ego et heredes mei manu tenebimus et warantizabimus eam illis contra omnes homines in perpetuum saluo seruicio meo de Patricio et heredibus suis Teste Jocelino episcopo Glasguensi Dauid fratre meo Waltero Olifard Justicia Alano filio Walteri Hugone clerico de sigillo Hugone Ridel Waltero de Windeshoure Waltero de Berkel camerario Willelmo de Mortimer Roberto de Berkel Johanne de Londoniis Apud Lanarch