Charter Document - 07390117
| Charter Number: | 07390117 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Melros |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1173 - 1185 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus Prepositis Ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue Salutem Sciant presentes et posteri me dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et Ecclesie Sancte Marie de Melros et Monachis ibidem Deo seruientibus illam terram quam tenent in territorio de Cliftuna per ipsas diuisas que continentur in Carta Walteri de Windlesoure quam habent de eo de Eadem terra ita ut quicquid infra easdem diuisas fuerit habeant et possideant in perpetuum ita libere et quiete honorifice et pacifice sicut aliqua elemosina liberius quietius et honorificentius in regno meo possidetur Dedi enim eis et confirmaui eam liberam ab omnibus auxiliis Placitis Geldis Scutagiis Cornagiis et ab omni seruitio et Consuetudine et Exactione seculari ita quod ego et heredes mei manu tenebimus et Warantizabimus eam illis Contra omnes homines in perpetuum saluo seruitio meo de Waltero et heredibus suis Teste Dauid fratre meo Comite Dunecano Comite Gilberto Willelmo de Lindesaie Rogero et Philippo de Valoniis Waltero de Berchel Johanne de Londoniis Apud Pert
