Charter Document - 07390103
| Charter Number: | 07390103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Melros |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Models of Authority |
Charter:
W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus Prepositis ministris et Omnibus probis Hominibus Tocius Terre sue Clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me Concessisse et Hac Carta mea Confirmasse amicabilem compositionem factam apud Seleschr in presentia mea et in plena curia mea ex una parte inter Comitem Patricium de Dunbar consentiente Patricio filio et herede eius et domum de Melros ex altera parte super controuersia que uertebatur inter eos de pastura uersus occidentem a Ledre Quare uolo et firmiter precipio quatinus predicta compositio inter eos inde facta inuiolabiliter et inconcusse teneatur sicut Cyrographum inter eos inde factum testatur saluo seruicio meo Testibus Bricio episcopo Morauiensi Radulfo episcopo de Duhn Willelmo et Oliuero Capellanis meis Roberto de Londoniis filio meo Dauid de Lindes et Geruasio Auenel Justiciis Willelmo de Boscho et Hugone de sigillo Clericis meis Rogero de Mortemer Adam de Kingor Johanne de Maccuswel Alexandro de Sinton Apud Selesch vi die Nouembris
