Charter Document - 07390068

Charter Document - 07390068


Charter Number: 07390068
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1165 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus totius terre sue Francis et Anglicis et Scottis Salutem Sciant tam posteri quam presentes me concessisse et hac mea carta confirmasse ecclesie Sancte Marie de Meylros et monachis ibidem Deo seruientibus donationem quam Walterus filius Alani fecit eidem ecclesie et monachis de terra de Machelin et de pastura in foresta eius et de una carucata terre uersus terram de Duueglas et de piscatura in hostio fluminis Ar in omnibus ita libere et quiete in perpetuam elemosina sicut liberius et quietius uel honorificentius carta ipsius Walteri et carta Alani filii eius eis testantur Saluo seruicio meo quod Walterus mihi debet de ipso Waltero et heredibus eius Testibus his Engelramo episcopo Glasguensi Osberto Abbate de Jedd Ricardo Cumin Odenel de Umframuill Hugone Giffard Alexandro de Sancto Martino Roberto de Sancto Michaele Gregorio filio Gaufridi Hugone clerico Regis Dolfino capellano Regis Ricardo clerico Regis Rogero de Merebotle Willelmo de Huntedun Apud Jeddewurd