Charter Document - 07390040

Charter Document - 07390040


Charter Number: 07390040
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1180 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
Models of Authority

Charter:

Sciant tam presentes quam futurus quod Robertus Auenel et Geruasius heres eius pro salute animarum suarum et antecessorum et successorum suorum quietas clamauerunt in perpetuum illas quatuor marcas quas monachi de meylros aliquando annuatim solebant illis reddere in firmam pro terra de eschedale ad quatuor pitantias faciendum conuentui eiusdem loci per annum Sciendum etiam quod abbas et totus predictus conuentus concesserunt fideliter eidem Roberto et Geruasio heredi eius et omnibus heredibus eorum quod iste prefate pitantia in perpetuum dabuntur eidem conuentui quatuor per annum his scilicet diebus Die quo ipse dominus Robertus seculum relinquens se ex toto reddidit domui illi Et iterum die illo quo idem ipse domini Robertus defunctus est Et iterum die sexta ante die natiuitatis dominice in comemorationem anime domine Sibille uxoris eiusdem domni Roberti Dies autem quartus est dies obitus ipsius Geruasii Quamdiu uero uixit ipse Geruasius in potestate eius fuit quo die uoluit ipsam pitantiam conuentui dari Et sciendum quod in istis prenominatis diebus in capitulo eiusdem domus comemoratio animarum eorum et absolutio inperpetuum fiet Hi sunt testes Iocelinus episcopus Glascuensis Symeon episcopus de Dunblain Osbertus abbas de Kelcou Erkenbaldus abbas de Dunfermelin Ricardus abbas de Ieddewrth Dauid comes frater regis scotie Symon archidiaconus Glai nepos domni Roberti auenel Robertus clericus filius Roberti Magister Rogerus de Neuporth