Charter Document - 07390025

Charter Document - 07390025


Charter Number: 07390025
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Melros et monachis ibidem Deo seruientibus illam partem domus sue et tofti sui de Berwic que saisita fuit in manu mea quia domum illam fecerunt tempore quo Gaufridus de Neeuill habuit custodiam castelli mei de Berwic Tenendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut alias elemosinas suas liberius quiecius plenius et honorificencius tenent et possident Testibus