Charter Document - 07390024
| Charter Number: | 07390024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Melros |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
[Willelmus] Rex Scot[torum] vicecomiti de Berwic et prepositis et ministris et omnibus burgensibus de Berwic salutem Sciant tam posteri quam presentes me pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum concessisse et dedisse ecclesie Sancte Marie de Melros et fratribus monachis ibidem Deo seruientibus seruicium Willelmi Lunnoc et terram et domum eius de Berwic in perpetuam elemosinam Quare volo et firmiter precipio quod ipse Willelmus sit quietus de omnibus consuetudinibus et omnibus seruiciis que ad me pertinent seruiendo abbati et monachis eiusdem loci sicut michi deberet Testibus []
