Charter Document - 07390017
| Charter Number: | 07390017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Melros |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1173 - 1177 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scottorum Justiciariis vicecomitibus prepositis et omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Precipio quod fratres mei de Melros et omnes fratres eiusdem ordinis sint quieti de teloneo et omnibus aliis consuetudinibus et rectitudinibus de omnibus mercatis que ad suos proprios usus fecerint ubicumque in tota terra mea uenerint sicut carta regis Dauid testatur et confirmat Testibus Ricardo Cumyn Roberto Auenell Alano filio dapiferi Apud Selecherche
