Charter Document - 07390016

Charter Document - 07390016


Charter Number: 07390016
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1164 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scottorum Omnibus fidelibus sancte matris Ecclesie filiis maxime autem suis Episcopis Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus et omnibus probis hominibus suis salutem Notum sit uobis quod ego ipse et totum Regnum meum cum seruituti Henrico quondam Regi Anglie esset addictum succedenti in regnum Ricardo filio suo oportuit me tam pro me ipso et capcione mea redi menda quam pro toto regno meo pristine libertati restituendo pecuniam persoluere Et quoniam ordo Cisterciensis tam in regno meo quam ubique ab omni exaccione merito liber esse dinoscitur ita ut nemini liceat seruitutis exaccionem imponere Volo ut sciatis quod eiusdem ordinis domus in regno meo constitute in illa mea tanta necessitate spontanea voluntate sua obnixe mihi succurrerunt Et quidem vobis presentibus literis significo ne quod in tali euentu semel factum est qui nec prius euenit nec in posterum Deo miserante futurus est eis ullo modo in consuetudine uel seruitute conuertatur ut videlicet per quod ipsi pro redimenda regni libertate gratis fecerunt seruitus eis imponatur Testibus Hugone Cancellario meo Comite Dunecano Ricardo de Moreuill constabulario Ricardo Cumin Justicia Willelmo de Ber[ke]lai Cameraro Willelmo de Lindes Willelmo de Haia apud Rastalr