Charter Document - 07390008

Charter Document - 07390008


Charter Number: 07390008
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Melros
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1153 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

M[alcolmus] Rex Scot[torum] Omnibus hominibus totius terre sue Clericis Laicis Francis et Anglicis salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Ecclesie de Malros et fratribus ibidem Deo seruientibus donacionem quam Gospatricus Comes fecit de terra Hertesheued et de quadam salina pro salute animarum predecessorum suorum sicut carta ipsius Gospatrici eis testatur Preterea eis confirmo terram quam de Edwardo fratre suo in firma tenent saluo seruicio meo [sicut] carta Edwardi testatur et omnia aisiamenta de terris suis sicut eorum carte testantur Testibus Waltero Cancellario Gospatrico Comite Hugone de Moreuill Ricardo filio suo Toma de Lundon Roberto Foliot Willelmo de Sumeruill Dauid Olifard Roberto Auenel Henrico de Perci Nicholao Clerico Radulfo Namo Apud Rochisburc