Charter Document - 07390007
| Charter Number: | 07390007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Melros |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1153 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
M[alcolmus] rex Scottorum Omnibus hominibus terre sue Clericis et Laicis Francis Anglicis et Scottis salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Ecclesie de Maylros et monachis ibidem Deo seruientibus donationem quam Gospatricus comes fecit eidem ecclesie et monachis de terra Hertesheued et Spot et de quadam salina pro salute anime sue et animarum predecessorum suorum sicut carta ipsius Gospatrici eis testatur Preterea eis confirmo terram quam de Edwardo fratre suo in firma tenent ut carta Edwardi testatur et omnia aisiamenta de terris suis sicut eorum carte testantur Teste Waltero Cancellario Gospatrico comite Hugone de Morauill Ricardo filio suo Thoma de Lundoniis Roberto Foliot Willelmo de Sumeruill Dauid Oliuard Roberto Auenel Henrico de Perci Nicholao clerico Radulfo Namo Apud Rochesburch
