Charter Document - 07380041

Charter Document - 07380041


Charter Number: 07380041
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Hec conuencio facta est inter Johannem priorem de May et eiusdem loci conuentum et Malcolmum pincernam domini regis videlicet quod predictus Johannes prior et conuentus auctoritate sanctorum de May et sua concesserunt ut omni die dominica et feria iiii et vi celebretur in capella de Ricardestona a capellano de Rindalgros uel ab alio per eum et in precipuis festis scilicet die natalis domini et iii sequentibus purificationis pasche ascensionis pentecostes assumpcionis nativitatis omnium sanctorum Et ut ibi panis benedictus detur ab hominibus eiusdem uille tantum et purificentur ibi femine eiusdem uille tantum ibidem et confessionem faciant sed argentum ad cereum matrici ecclesie de Rindalgros persoluent et in eadem matrice ecclesia communionem in die pasche percipient Ipse tamen Malcolmus et eius heredes cum familia sua utrum uoluerint in capella uel in matrice ecclesia communionem percipient Preterea concesserunt predicto Malcolmo et eius heredibus ut habeant in predicta capella capellanum ministrantem ita tamen ut prius fidelitatem faciat matrici ecclesie de Rindalgros Hec omnia concesserunt predictus prior et monachi sepe dicto Malcolmo et eius heredibus saluo iure et indemnitate matricis ecclesie scilicet ecclesie de Rindalgros predictus uero Malcolmus pro salute anime sue confirmauit presenti scripto donacionem terre quam pater suus dedit eidem capelle et pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum dedit prefate capelle in augmentum iiii acras in puram et perpetuam elemosinam Et ut hec conuencio inuiolabiliter permaneat in perpetuum sigillorum suorum et aliorum appensione eam roborauerunt Hiis testibus domino Willelmo episcopo Sancti Andree magistro Ranulfo archidiacono magistro Laurencio officiali Patricio abbate Dunfermelin Willelmo abbate de Scona Gvidone abbate de Lundors Thoma priore Sancti Andree Willelmo decano de Karal Michaele et Innocencio canonicis de Scona Johanne de Pekeri Hugone Maleherbe et multis aliis