Charter Document - 07380034
| Charter Number: | 07380034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carte Prioratus Insule de May |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1209 - 1221 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis has literas uisuris et audituris Johannes prior de May et eiusdem loci fratres eternam in Domino salutem Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Radulpho capellano de Karel terram nostram apud Berwe quam habemus ex donacione Gileberti de Berewe qui dicitur de Sancto Martino scilicet per uiam que dicitur Monkesgate usque in uallem que diuidit terram illam de Witelawe et sic sicut uallis se extendit uersus austrum in riuulum de Swinedene et ita per riuulum uersus occidentem usque ad nouum fossatum quod predictus Radulphus tunc decanus de Fyf fecit loco diuise inter prefatam terram et terram domine Ele de Sancto Martino et ita uersus aquilonem usque Monekesgate Tenendam de nobis tamen in uita sua libere et quiete et honorifice et ab omni seruicio et exaccione quietam et absolutam Reddendo nobis inde annuatim iiij solidos ad duos terminos scilicet ad pentecosten ij solidos et ad festum sancti Martini i solidos Et ut hec donacio et concessio rata sit et stabilis utrique parti placuit presentis scripti interposicione et sigillorum eorum apposicione eam roborare Hiis testibus magistro Laurencio archidiacono de sancti Andree domina Ela de Sancto Martino Johanne de Morham Gileberto de Sancto Martino et Radulpho filio eius Waltero capellano de Karel Johanne capellano de Petenewem Hugone preposito de Peteneweme et multis aliis
