Charter Document - 07380029

Charter Document - 07380029


Charter Number: 07380029
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Dundemor dedi concessi et presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis deo et ecclesie de May et priori et monachis ibidem deo seruientibus et inperpetuum seruituris totam terram illam que dicitur Turbrek in Fyf per suas rectas diuisas cum omnibus libertatibus et aisiamentis ad dictam terram spectantibus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus antecessorum et successorum meorum Quare uolo quod prefati prior et monachi dictam terram habeant et teneant de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in perpetuum libere quiete integre et pacifice ab omni seruicio seculari exaccione et omni alia consuetudine et demanda et sicut aliqua elemosina in toto regno Scocie liberius tenetur et quiecius possidetur Et ego Johannes et heredes mei dictam terram de Turbrek in omnibus et per omnia sicut superius prelocutum est aquietabimus et defendemus dictis priori et monachis suisque successoribus contra omnes mortales warantizabimus salua mihi et heredibus meis conuencione in cyrographo inter nos super hoc confecto plenius contenta Et ut hec mea donacio et confirmacio robur optineat perpetue firmitatis in eius fidem et testimonium presentem cartam sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus magistro Ada de M[] tunc preposito ecclesie sancte Marie ciuetatis sancti Andree domino Galfrido de Ferseleya milite domino Ricardo Camerario milite Ricardo de Maleuile Johanne Coco de Balcasky Alano de Salelioc Roberto Mainard Johanne Coco de Abircrumby Ricardo Coco de Abircrumby et multis aliis