Charter Document - 07380025
| Charter Number: | 07380025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carte Prioratus Insule de May |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1178 - 1214 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Beaueir concessi et dedi Deo et sancte Marie et sanctis de May et seruis dei ibidem deo seruientibus terram meam de Ardarie unam scilicet carucatam et unam bouatam in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et pro salute anime domine mee Ade comitisse et regis Maucolmi filii eius et pro salute domini mei regis Willelmi et pro salute omnium antecessorum suorum tenendam libere et quiete sicut ego eam melius tenui sicut carta domini regis testatur Terra uero quam dedi uxori mee in dotem due scilicet bouate et una bouata quam dedi Radulpho seruienti meo post mortem ipsorum in manus monachorum de May redibit Vt autem hec mea donacio firma et stabilis in perpetuum permaneret eam predictis monachis presenti carta confirmaui et qui eam ratam tenuerit et s[] conseruet cum vt et semen suum [] duplicetur super terram Oro hac uero donacione prior et monachi de May susceperit me in fraternitatem suam []cium suum tam corporale quam spirituale in monachatum in mortem Hiis testibus Willelmo capellano de Karal Willelmo capellano de Kilredeni Roberto capellano Bricio clerico Gileberto filio ejus Willelmo clerico de Rindelgros Gaufrido de Einestrothir Reingod de Karal Roberto ruffo Willelmo fratre eius Radulpho seruiente meo
