Charter Document - 07380019

Charter Document - 07380019


Charter Number: 07380019
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1217 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Dei gratia Rex Scotie omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse donacionem illam quam Robertus de Londoniis frater meus fecit Deo et Sanctis de Maii et Monachis ibidem Deo servientibus de Lingoc que fuit de vasto ejus de Kellin Tenendum in puram et perpetuam elemosinam per rectas divisas suas et cum omnibus justis pertinentiis suis ita libere et quiete sicut carta predicti Roberti de Londoniis inde facta pre dictis Monachis de May testatur salvo servitio meo Testibus Willelmo de Boscho Cancellario meo Willelmo Cumin Comite de Buchan Justiciario Scotie Davide de Haya Willelmo de Muntfichet Thoma Hostiario Galfrido filio Ricardi Thoma de Haya apud Clonin xxvj die Marcii