Charter Document - 07380018

Charter Document - 07380018


Charter Number: 07380018
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1165 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Rex Scotie omnibus piscatoribus qui piscem capiunt circa Mai salutem Mando et firmiter precipio quatinus plenaria et integre reddatis Priori de Mai et Monachis ibidem Deo servientibus decimas suas et consuetudines et rectitudines quas habuerunt tempore Regis Malcolmi fratris mei sicut carta sua quam inde habent testatur et sicut habuerunt ante tempus Prioris Willelmi de omnimodis reditibus et rectitudinibus et de modico et de magno et prohibeo ne quis eis inde quicquam detineat super meam foris facturam quia eis juste meam firmam pacem concessi Testibus Nicholao Cancellario Ricardo de Morvilla Constabulario Waltero filio Alani Dapifero apud Edeneburgum