Charter Document - 07380013

Charter Document - 07380013


Charter Number: 07380013
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1203 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scotie omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse ecclesie de Mai et Priori et Monachis ibidem Deo servientibus illud plenarium toftum in Burgo meo de Berewic quod Rex David avus meus eis dedit Quare volo et precipio quatinus predicti monachi toftum illud teneant et habeant libere et quiete in liberam et perpetuam elemosinam Volo etiam ut homines qui in tofto illo manebunt liberi sint ab omni servicio et exactione sicut carta Regis Davidis avi mei testatur Testibus Willelmo Episcopo Sancti Andree Philippo de Valoniis Camerario nostro Willelmo de Boscho Willelmo Cumin apud Berewicum iiij die Julii