Charter Document - 07380012
| Charter Number: | 07380012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carte Prioratus Insule de May |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1166 - 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Rex Scotie Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus et omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta confirmasse Deo et ecclesie Omnium Sanctorum de Mai et Willelmo Priori et successoribus ejus et fratribus ibidem Deo servientibus et ordinem Cluniacensem ibidem tenentibus in liberam et perpetuam elemosinam donationes quas Rex David avus meus pie memorie et predecessor meus Rex Malcolmus frater meus eis dederunt et concesserunt scilicet ex Regis Davidis donatione Petneweme et Inverrin que fuit Averni per rectas utriusque ville divisas et dimidium de Balegallin quia reliquam partem ejusdem ville dedi ex donatione mea eis per rectas utriusque partis illius ville divisas Concedo etiam eis communem pasturam in Schira de Kellyn et in Schira de Karal sicut carta Regis Davidis testatur et unum plenarium toftum in Burgo meo de Berewych Ex donatione vero Regis Malcolmi v marcas singulis annis de cano meo de navibus venientibus apud Pert sicut carta Regis Malcolmi fratris mei testatur et confirmat Precipio etiam ut omnes qui piscantur circa Insulam de Mai rectas decimas suas Deo et predicte ecclesie sine occasione solvant Prohibeo etiam firmiter ne quis decimas suas eis injuste detineat sicut habuerunt in tempore regis Davidis super meum foris factum et ne quis in aquis eorum piscari presumat nec edificia construere in Insula de Mai nec terram de Mai fodere nec in ea herbam capere nisi per eorum licentiam Preterea etiam concedo eis et confirmo unam mansuram cum tofto in Dunbar et applicationem unius navis ad necessaria domus sue transportando sicut Comes Gospatricius eis dedit et concessit et rex Malcolmus frater meus eis carta sua confirmavit Quare volo et firmiter precipio ut predicti monachi prenominatas terras et tenueras teneant et habeant ita plenaria quiete libere et honorifice sicut carte antecessorum meorum Regis Davidis et Regis Malcolmi eis testantur et confirmant et sicut aliqua abbatia in toto regno meo elemosinas suas liberius quietius et honorificentius tenet et possidet Ita tamen quod semper habeatur ibi conventus xiij monachorum de ordine Cluniacensi et quod Prior ejusdem loci scilicet de Mai non amoveatur nisi pro manifesta ipsius culpa que prius cognita fuerit michi et episcopo Sancti Andree Testibus Davide fratre meo Nicholao Cancellario Matheo Archidiacono Sancti Andree Comite Waldeve Comite Dunecano Ricardo de Morevilla Constabulario Waltero filio Alani Dapifero Davide Oliff Nesio filio Willelmi Hugone Ridel Galfrido de Malevilla aput Pert
