Charter Document - 07380010
| Charter Number: | 07380010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Carte Prioratus Insule de May |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1153 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Malcolmus Dei gratia Rex Scotie omnibus Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Vicecomitibus prepositis et omnibus probis hominibus totius terre sue tam Francis quam Anglis et Scottis salutem Notum sit vobis me concessisse et carta mea confirmasse Priori et Monachis de Mai donationem et concessionem avi mei Davidis Regis ita libere et quiete sicut ipse predictus Rex eis concessit et carta sua confirmavit in omnibus rebus tam terris quam aquis et pascuis Quare volo et firmiter precipio quod nullus eis aliquam faciat injuriam nec aliquis ab illis aliquid exigat nisi illud tantummodo quod in tempore avi mei exigebatur His presentibus testibus Waltero Cancellario Comite Gospatric Hugone de Morvilla Willelmo de Sumervill apud Linlithcu
