Charter Document - 07380009

Charter Document - 07380009


Charter Number: 07380009
Cartulary Title: Carte Prioratus Insule de May
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1153 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Malcolmus Rex Scotie Comitibus Vicecomitibus Ministris et omnibus probis hominibus totius terre sue salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sanctis de Mai Pennewen et Inuerin que fuit Averni per rectas divisas sicut Matheus Archidiaconus et Gillopatric Machturfici et ceteri multi Inuerin illum pro iverunt ita libere et quiete sicut alie ecclesie tenent de me melius et liberius Preterea do eis communem pasturam in Sire de Erdros sicut habent in Sire de Challin ita ne ullus eos disturbet pro pastura super meum plenarium forisfactum Teste Hugone de Morvilla apud Edenburgum