Charter Document - 07370428
| Charter Number: | 07370428 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Calchou |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Johannes miseratione divina tituli Sancti Stephani in Celio monte presbyter cardinalis apostolice sedis legatus Venerabilibus in Christo fratribus episcopis abbatibus prioribus et universis ecclesiarum prelatis per regnum Scocie constitutis presentes litteras inspecturis Salutem in salutis auctore Eorum nos decet utilitati et quieti ampliori cura et sollicitudine providere qui pro insigniis devocionis sue majori sunt privilegio et libertati donati Hinc est quod cum monasterium de Kelcho specialiter beati Petri juris existat et ad Romanam ecclesiam nullo pertineat mediante illud sicut justum est ab emulorum suorum insidiis volumus communire ne quod absit dictum monasterium et res ejus in aliquo patiantur contra justiciam detrimentum Cum igitur congregato concilio auctoritate nostra in partibus Scotticanis controversia quedam que inter abbatem et fratres ejusdem loci et venerabiles Sancti Andree et Glasguensem episcopos suborta fuerat super institutionibus ecclesiarum per amicabilem compositionem fuerit studio nostro mediante sopita compositionem ipsam rationabiliter factam sicut in eorum autenticis plenius continetur sigillo nostro signatis auctoritate legationis qua fungimur confirmamus Adjicimus autem ut cedentibus vel decedentibus vicariis in ecclesiis quas monachi Kelchoensis in proprios usus habere noscuntur per cartas episcoporum super quibus sunt apostolicis privilegiis communiti liceat eis vicarios perpetuos infra tempus in Lateranensi concilio constitutum episcopis presentare Quod si episcopi maliciose vel pro sue voluntatis arbitrio noluerint ad ecclesias admittere clericos vel sacerdotes ab ipsis monachis presentatos quia forte eos minus idoneos asseverant in arbitrio trium bonorum virorum communiter electorum erit vicarios illos presentatos si idonei fuerint approbare et si minus idonei reprobare Interim vero liceat dictis monachis ecclesias earum proventus et obvenciones in manus proprias retinere donec ad dictas ecclesias aliquis idoneus admittatur Ita tamen quod medio illo tempore sepe dictis ecclesiis sicut condecet in divinis officiis honeste ministretur Ut autem hec nostre concessionis et confirmationis pagina futuris temporibus dicto monasterio Kelchoensi valeat et inconcussa servetur ad cautelam ejusdem monasterii presentem paginam sigilli nostri impressione jussimus communiri
