Charter Document - 07360403
| Charter Number: | 07360403 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Calchou |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus prepositis ministris et Omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciatis me concessisse Ecclesie Sancte Marie de Kelch et Henrico abbati eiusdem loci omnes libertates et consuetudines quas Abbates antecessores sui ante ipsum habuerunt et tenuerunt ita bene et libere sicut Abbates antecessores sui eas unquam melius et liberius habuerunt et tenuerunt Et ubicumque extra dominia mea in tota terra mea fugitiuos suos inuenerit iuste et sine dilacione illos habeat Et prohibeo firmiter super meam plenarium foris facturam ut nemo illos uel catella sua sibi iniuste detineat uel ipsum uel ministros eius super hoc iniuste vexet Testibus Comite Patricio Willelmo et Oliuero capellanis meis Dauid de Lindes et Geruasio Auenel Justiciis Willelmo de Boscho apud Trauequer vj die Julii
