Charter Document - 07360389
| Charter Number: | 07360389 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Calchou |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1165 - 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
W[illelmus] Rex Scott[orum] Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciis et Omnibus probis hominibus tocius terre sue Francis et Anglis clericis et laicis salutem Sciant omnes tam posteri quam presentes me concessisse et hac presenti carta confirmasse Ecclesie Sancte Marie de Kelcho et monachis ibidem Deo seruientibus uillam de Trauerlen cum suis rectis diuisis et cum omnibus ad eam iuste pertinentibus et illam terram que fuit Dodini in Berwic in liberam et perpetuam elemosinam ita plenaria de me et de heredibus meis tenendam et habendam sicut predictus Dodinus eam unquam melius et plenius tenuit et habuit et ita liberam et quietam sicut aliquam aliam elemosinam liberius et quiecius tenent et ita quod ego et heredes mei contra omnes homines eis predictas terras warantizabimus Hiis testibus Engelramo Glasguensi episcopo Ricardo de Moreuill constabulario Waltero dapifero Roberto Auenel Simone Archidiacono Waldeuo filio Baldwini Rogero de Munetoth Simone fratre eius Apud Rochesburg
