Charter Document - 07360012

Charter Document - 07360012


Charter Number: 07360012
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Calchou
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1165 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gratia Rex Scott[orum] Episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Nouerint omnes tam presentes quam futuri pie memorie Dauid Regem Scottorum auum meum dum comes fuit fundasse quandam abbatiam apud Selekirke in honore Sancte Dei genetricis uirginis Marie et Sancti Johannis Evangeliste pro salute anime sue et patris et matris sue fratrumque et sororum suarum omniumque antecessorum successorumque suorum Set postquam diuina clemencia post obitum fratris suis Alexandri ei successit in regnum consilio et ammonicione uenerabilis memorie Johannis tunc Glasguensis episcopi et procerum suorum Deum timencium predictam abbaciam apud Rokesburg quia locus erat congruencior transtulit in ecclesiam Beate Marie uirginis que sita [est] super ripam fluminis Twede in loco qui dicitur Kalcho Quam ecclesiam Robertus episcopus Sancti Andree in cuius erat episcopatu pro Dei amore et suo ab omni episcopali subieccione liberam esse concessit ita scilicet ut abbas et monachi supradicte ecclesie a quocunque episcopo uoluerint in Scocia uel in Cumbria chrisma suum et oleum et ordinacionem ipsorum abbatum et monachorum et cetera sancte ecclesie sacramenta accipiant Hanc libertatem cum aliis libertatibus et possessionibus quas ex liberalitate aui mei regis Dauid patris mei comitis Henrici Regis Malcolmi fratris mei siue mea possident eis quantum ad me pertinet inperpetuum concedo et potestate regali in perpetuam elemosinam confirmo Videlicet uillam de Kalcho cum suis rectis diuisis in terris et in aquis solutam et quietam et ab omni exaccione liberam et quandam terram quam Geroldus dedit iuxta diuisas ipsius uille que terra descendit in uiam qua itur ad Neythanesthirn et quocienscunque in ipsa ecclesia in solemnitatibus uel aliis diebus seruicium Dei audiero omnes offerendas meas et omnium qui mecum erunt ipsi ecclesie confirmo Et in Hedenham de molendino xii celdras de brasio unoquoque anno et de mora de Hedenham ad fodiendum petas a quodam fossato quod descendit de quadam alia mora transeundo recto tramite illam moram usque ad tres magnos lapides ex altera parte existentes et in territorio eiusdem uille ex dono Pagani de Bosseuilla unam bouatam terre Et in burgo de Rokesburg quadraginta solidos de censu unoquoque anno et unam toftam iuxta ecclesiam Sancti Jacobi et alteram in nouo burgo et terram que fuit Gauteri cimentarii et ecclesias ipsius burgi cum terra sua sicut unquam Acellinus archidiaconus eas melius et liberius habuit et dimidiam toftam que fuit Aculfi et in molendinis xx celdras inter farinam et frumentum et partem septimam piscature Et in Sproustona unam carucatam terre et x acras et maisuras carucata pertinentes et tres acras de prato et ecclesiam eiusdem uille et terram ecclesie pertinentem et iuxta Prestesbrige duas bouatas terre quas dedi eis in escambio duarum bouatarum quam mihi accomodauerunt monachi de terra ecclesie Sancti Laurencii de Berewic Et uillam de Reueden in terris et in aquis et pasturas de Sproustona et moras ad fodiendum turuas communes hominibus de Reuedenna sicut hominibus de Sproustona et unam carucatam terre de Haudena cum crofta et tofta in eadem uilla ex donacione Waldeui Et in Berewic unam carucatam terre et unam maisuram carucata pertinentem iuxta ecclesiam Sancti Laurencii et alteram maisuram in burgo et xl solidos de censu eiusdem burgi unoquoque anno et dimidiam partem unius piscature que uocatur Berewic streme et septimam partem molendinorum et terram Dodini in eadem uilla et terram Walclini filii Ernebaldi Et uillam de Middilham et de Bothelden cum suis rectis diuisis in terris et in aquis in bosco et in plano et xxx acras terre de territorio Lillisclef inter Alnam et riuulum qui diuidit terram de Medilham et de Lillescliue et decimam molendini ipsius uille scilicet Lillescliue Et Whytelau et Whytemere cum suis rectis diuisis Et terram de Selekirc cum suis rectis diuisis in terris in aquis et in bosco et in plano et aquas meas circa Selekirc communes ad piscandum suis propriis piscatoribus ut meis et bosco meos domibus suis faciendis et ad ardendum ut mihi et ecclesiam alterius Selekirche cum dimidia carucata terre Et ecclesiam et terram de Lesmahagu cum suis rectis diuisis Et Trauerlen cum suis rectis diuisis sicut Uuieth eam melius et plenius tenuit et habuit cum omnibus aisiamentis uicini strodre quod Cameri dicitur et Craggham eiusdem uille sicut Domnus Abbas Alfwynus Sancte Crucis et Ernaldus tunc abbas de Kalchou se adinuicem concordauerunt de quadam calumpnia que fuit inter eos de ipsa cragga coram hiis testibus Radulfo Abbate de Neubotil Willelmo abbate de Striuelyn Osberto priore de Jeddeword Ricardo clerico Machebet Hanc autem Trauerlen dedit auus meus predicte ecclesie de Kalcho in excambium x librarum terre quam habuerunt in Hardengasthorn iuxta Norhamtoun Et in Renfru unam toftam et unam navim et piscaturam unius retis solutam et quietam et ab omni consuetudine liberam Et in Edinburg unam toftam et in Hadington unam toftam et in Jedd unam toftam et in Pebles unam toftam et in Lanarc unam toftam Et ecclesiam de Keth Et dimidium segimen craspesiorum qui in Ford applicuerint Et decimam animalium et porcorum et caseorum de can Et de quatuor cadred de Galweia quam uiuente Rege Alexandro auus meus habuit per unum quemque annum Et decimam caseorum de Tweddale singulis annis similiter et dimidietatem coriorum coquine mee et omnium occisionem meorum ita ut ubicumque ego uel aliquis successorum meorum unum corium habuerit habeant et monachi alterum et similiter de unctis et de sepis sicut de coriis et omnes pelles arietum et agnorum et decimam coriorum ceruorum et ceruarum quos ueltrarii mei capient Hos autem redditus coquine mee et occisionem mearum habebunt monachi per illam terram tantum quam uiuente Rege Alexandro auus meus habuit Et in Kars unam salinam Preterea quantum ad me spectat concedo et confirmo ecclesie prenominate ex donacione Comitis Patricii ecclesiam de Home cum duabus carucatas terre et cum prato uno in territorio eiusdem uille et ecclesiam de Foggou cum una carucata terre et ecclesiam de Grenelaue cum terra ad eandem pertinentem et capella de Lambedena Ex donacione Herberti de Maccuswel ecclesiam de Maccuswel Ex donacione Hie et Petri filii eius ecclesiam de Sympring Ex donacione Rogeri de Ou ecclesiam de Langetune cum omnibus ad eam pertinentibus Ex donacione Rogerii filii Willelmi ecclesiam Sancti Laurencii de Berewyc Ex donacione Walteri Corbet ecclesiam de Malcaruiston cum una carucata terre Ex donacione Uctredi de Molla ecclesiam de Molla cum terra ad eam pertinente Ex donacione Wische ecclesiam uille sue Ex donacione Willelmi Finemund ecclesiam de Kambusnaythan Ex donacione Ricardi Cumyn ecclesiam de Lyntonrotherick Prenominatas igitur terras et possessiones omnes ego ecclesie Beate Marie virginis de Kalcho et monachis ibidem Deo seruientibus iure perpetuo possidendas concedo et hac carta mea in perpetuam elemosinam confirmo ut ita libere quiete et honorifice teneant et possideant omnes terras suas et possessiones et uniuersa tenementa sua sicut aliqua ecclesia liberius et quiecius et honorabilius elemosinas suas tenet et possidet ita ut nemo de hac nominata ecclesia de Kalcho neque de possessionibus eius neque de ulla re que ad eam pertinet aliquid presumat exigere nisi solas oraciones ad anime salutem Hiis testibus []