Charter Document - 07360001
| Charter Number: | 07360001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Calchou |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1159 - 1160 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Malcolmus Dei gratia rex Scottorum Omnibus amicis suis Francis et Anglis et Scottis cunctisque sancte Dei ecclesie filiis perpetuam salutem Nouerint omnes presentes et futuri pie memorie Dauid regem Scottorum auum meum dum comes fuit fundasse quandam abbaciam apud Seleschirche in honore sancte Dei genitricis uirginis Marie et sancti Johannis evangeliste pro salute anime sue et patris et matris sue fratrumque et sororum suarum omniumque antecessorum successorumque suorum Set postquam diuina clementia post obitum fratris sui Alexandri ei successit in regnum consilio et ammonicione uenerabilis memorie Johannis tunc Glasgvensis episcopi et procerum suorum Deum timentium predictam abbaciam quia locus ille non erat conueniens abbacie apud Rokesbvrgvm transtulit in ecclesiam beate Marie uirginis que sita est super ripam fluminis Tvede in loco qui dicitur Kelcho Quam ecclesiam Robertus episcopus Sancti Andree in cuius erat episcopatu pro Dei amore et suo ab omni episcopali subjectione liberam esse concessit Ita scilicet ut abbas et monachi supradicte ecclesie a quocunque episcopo uoluerint in Scotia uel in Cumbria chrisma suum et oleum et ordinationem ipsius abbatis et monachorum et cetera sancte ecclesie sacramenta accipiant Hanc libertatem cum aliis libertatibus et possessionibus quas ex liberalitate aui mei regis Dauid patris mei comitis Henrici siue mea possident eis quantum ad me pertinet in perpetuum concedo et potestate regali in perpetuam elemosinam confirmo Videlicet uillam de Kelcho cum suis rectis diuisis in terris et in aquis solutam et quietam ab omni exactione liberam et quandam terram quam Geroldvs dedit iuxta diuisas ipsius uille que terra descendit in uiam qua itur ad Neithanesthyrn Et quotienscunque in ipsa ecclesia in sollemnitatibus uel in aliis diebus seruitium Dei audiero omnes offerendas meas et omnium qui mecum erunt ipsi ecclesie confirmo Et in Edenham de molendino xii celdras de brasio uno quoque anno Et de mora de Edenham ad fodiendum petas a quodam fossato quod descendit de quadam alia mora transcendo recto tramite illam moram usque ad tres magnos lapides ex altera parte existentes Et in burgo de Rokesburg xl solidos de censu uno quoque anno et unam toftam iuxta ecclesiam Sancti Iacobi et alteram in nouo burgo et terram que fuit Gavteri cementarii Et ecclesias ipsius burgi cum terra sua sicut unquam Acellinus archidiaconus eas melius et liberius habuit et dimidiam toftam que fuit Aculphi Et in molendinis xx celdras inter farinam et frumentum et septimam partem piscature Et in Sprostona unam carucatam terre et x acras et maisuras carucata pertinentes et tres acras de prato et ecclesiam eiusdem uille et terram ecclesie pertinentem Et iuxta Presterbridge duas bouatas terre quas dedi eis in escambio duarum bouatarum quas mihi accomodauerunt monachi de terra ecclesie Sancti Lavrentii de Berewic Et uillam Rauedena in terris et in aquis Et pasturas de Sprostona et moras ad fodiendum turuas communes hominibus de Ravendena sicut hominibus de Sprostona Et in Berewich unam carucatam terre et unam maisuram carucata pertinentem iuxta ecclesiam Sancti Lavrentii et alteram maisuram in burgo et xl solidos de censu eiusdem burgi uno quoque anno et dimidiam partem unius piscature que uocatur Berewicstrem et septimam partem molendinorum et terram Dodini in eadem uilla et terram Waltheui filii Ernobold Et uillam de Middelham et Bothelpene cum suis rectis diuisis in terris et aquis in bosco et plano Et xxx acras terre de territorio Lillesclive inter Alnam et riuulum qui diuidit terram de Middelham et de Lillesclive et decimam molendini ipsius uille scilicet Lillesclive Et Whitelawa et Whitemere cum suis rectis diuisis Et terram de Seleschirche cum suis diuisis in terris et aquis in bosco et plano et aquas meas circa Seleschirche communes ad piscandum suis propriis piscatoribus ut meis et pasturas meas communes suis hominibus ut meis et bosco meos domibus suis faciendis et ad ardendum ut mihi Et ecclesiam de altera Seleschirche cum dimidia carucata terre Et ecclesiam et terram de Lesmagv cum suis rectis diuisis Et Traverlen cum suis rectis diuisis sicut Vuieth eam melius et plenius tenuit et habuit cum omnibus aisiamentis uicini Strodre quod Cameri dicitur Et craggam eiusdem uille sicut domnus abbas Alfwinvs Sancte Crucis et Arnaldvs abbas de Kelcho se adinuicem concordauerunt de quadam calumnia que fuit inter eos de ipsa cragga coram his testibus Radvlpho abbate de Neobotle Willelmo abbate de Strevelin Osberto priore de Jeddewro Ricardo clerico Machbet Hanc autem Traverlen dedit avvs meus predicte ecclesie de Kelcho in escambium decem libratorum terre quam habuerunt in Hardiggasthorn iuxta Norhamtuniam Et in Rinfriv unam toftam et unam nauem et piscaturam unius retis solutam et quietam et ab omni consuetudine liberam Et in Edenburg unam toftam Et in Hadigtvn unam toftam Et in Pebbles unam toftam Et in Lannarch unam toftam Et ecclesiam de Keth Et dimidium saginem cras pessimorum qui in Forth applicuerint Et decimam animalium et porcorum et caseorum de chan de iiii Kadrez de illa Galweia quam uiuente rege Alexandro auus meus habuit per unum quemque annum Et decimam caseorum de Tvededale similiter per unum quemque annum Et dimidietatem coriorum coquine mee et omnium occisionem mearum ita ut ubicumque ego uel aliquis successorum meorum unum corium habuerit habeant et monachi alterum Et similiter de unctis et de sepis et sicut de coriis Et omnes pelles arietum et agnorum Et decimam coriorum ceruorum et ceruarum quos veltrarii mei capient Hos autem redditus coquine mee et occisionem mearum habebunt monachi per illam terram tantum quam uiuente rege Alexandro auus meus habuit Et in Karsach unam salinum Preterea quantum ad me spectat concedo et confirmo ecclesie prenominate Ex donatione comitis Cospatrici ecclesiam de Hom cum duabus carucatas terre et cum prato uno in territorio eiusdem ville Et ecclesiam de Fogho cum una carucata terre Ex donatione Herberti de Macchuswel ecclesiam de Macchuswel Ex donatione Hye et Petri filii eius ecclesiam de Simprig Ex donatione Roberti filii Willelmi ecclesiam Sancti Lavrentii de Berewic Ex donatione Walteri Corbeth ecclesiam de Malcarvastvn cum una carucata terre Ex donatione Vctredi de Molla ecclesiam de Molla cum terra adiacenti Ex donatione Withce ecclesiam uille sue Ex donatione Willelmi Finemund ecclesiam de Cambusneithan Ex donatione Ricardi Cumin ecclesiam de Lintunrutheric Prenominatas igitur terras et possessiones omnes ego ecclesie beate uirginis Marie de Kelcho et monachis ibidem Deo seruientibus libere et quiete iure perpetuo possidendas concedo et hac Karta mea in perpetuam elemosinam confirmo ita ut mihi succedentium nullus de prefata ecclesia neque de possessionibus aliquid eius presumat exigere nisi solas orationes ad anime salutem Hec autem carta confirmata est Anno ab incarnatione domini MCLIX His Testibvs Herberto Glasgvensi episcopo Willelmo Morauensi episcopo Gregorio episcopo de Dunkeld Willelmo et Dauid fratribus meis et Ada matre mea Gaufrido abbate de Dunfermelin Osberto abbate de Jeddew Amfredo abbate de Neobothle Alvredo abbate de Strevelin Waltero cancellario Roberto priore Sancti Andree Matheo Archidiacono Sancti Andree Tor Archidiacono Laodonie Herberto camerario Nicholao clerico Ricardo capellano Magistro Andree Magistro Artvro Waltero clerico cancellarii Johanne nepote episcopi Roberti Serlone clerico Salomone capellano episcopi Herberti et Helia clerico eiusdem episcopi Godredo Rege insularum Cospatricio comite Ferteth comite Duncan comite Gillebride comite de Anagvs Vctredo filio Fergus Gilleberto de Vmframuill Willelmo de Sumervill Ricardo de Moruill Rannulfo de Sulas Dauid Olifard Ricardo Cumin Roberto Auenel Willelmo de Moruill Willelmo Finemund Waltero Corbet Asketil de Ridala Henrico de Perci Liolpho filio Maccus Orm filio Hailaph et Aliis quam pluribus clericis ac laicis Apvd Rokesburg
